Commentarius
[Homilia 36]
36.1.1 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judaea in Galilaeam. Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
36.1.2 Quemadmodum in auri metallis, quivis hac in re peritus, ne minimam quidem venam neglexerit, utpote cum hinc magnae possint hauriri divitiae;
36.1.3 sic et in divinis Scripturis, ne quidem iota unum vel unus apex1862: unum apicem sine damno praetercurras; sed omnia sunt exploranda.
36.1.4 Nam a Spiritu sancto haec omnia prolata sunt, nihilque ibi supervacaneum.
36.1.5 Hic vero considera quid dicat Evangelista: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam: neque enim secundum sine causa addidit;
36.1.6 sed adhuc Samaritanorum miraculum celebrat, ostendens hos ne post alterum quidem signum ad eam sublimitatem devenisse, ad quam devenerant ii qui nihil viderant.
36.1.7 Post haec, erat festum Judaeorum. Quod festum? Pentecostes, ut mihi videtur. Et ascendit Jesus Jerosolymam. Frequenter in solemnitatibus versabatur in civitate, tum ut videretur cum illis festum agere, tum ut simplicem multitudinem attraheret.
36.1.8 In illis enim maxime diebus ii qui simpliciore erant animo concurrebant. Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
36.1.9 In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum exspectantium aquae motum. Quis hic curationis modus? quale mysterium subindicatur?
36.1.10 Neque enim sine causa haec scripta sunt; sed futura nobis quasi in figura et imagine describit; ne si res stupenda, inexspectata accideret, auditorum multorum fidem aliquatenus labefactaret.
36.1.11 Quaenam igitur haec descriptio? Futurum baptisma dandum erat, plenum virtute et gratia maxima, baptisma quod peccata omnia ablueret, quod ex mortuis vivos redderet.
36.1.12 Haec ergo ut in imagine depinguntur in piscina et in aliis multis. Et primo quidem aquam dedit, quae corporum maculas ablueret, sordesque non veras, sed tales existimatas; ex funere nempe, ex lepra et similes.
36.1.13 Multaque videre est eadem de causa in veteri lege per aquam mundata. Sed ad propositum jam redeamus. Primo itaque, ut diximus, corporum maculas, deinde varias infirmitates per aquam solvi curat.
36.1.14 Ut enim nos Deus ad baptismi gratiam propius reduceret, non jam maculas solum, sed et morbos sanat.
36.1.15 Imagines enim quae propius ad veritatem accedunt, et in baptismate et in passione et in aliis magis conspicuae sunt, quam vetustiores.
36.1.16 Quemadmodum enim qui prope regem sunt satellites, remotioribus sunt honoratiores; ita et in figuris factum est.
36.1.17 Et Angelus descendens turbabat aquam, et sanandi vim indebat ipsi, ut discerent Judaei Angelorum Dominum multo magis posse animae morbos omnes curare.
36.1.18 Sed quemadmodum hic aquarum natura non simpliciter curabat, alioquin enim semper id faceret; sed Angeli operatione id fiebat; sic in nobis non aqua simpliciter operatur, sed postquam Spiritus gratiam acceperit, tunc omnia solvit peccata.
36.1.19 Circa hanc piscinam jacebat multitudo magna infirmorum, caecorum, claudorum, aridorum, aquae motum exspectantium.
36.1.20 Sed tunc infirmitas impedimento erat, quominus is qui vellet sanaretur: nunc autem unusquisque potestatem accedendi habet.
36.1.21 Non enim Angelus est qui aquam movet, sed Angelorum Dominus omnia efficit. Nec dicere possumus, Dum ego accedo, alius ante me descendit.
36.1.22 Sed si totus orbis venerit, gratia non consumitur, neque vis vel operatio deficit, sed semper eadem manet.
36.1.23 Ac quemadmodum solares radii quotidie illuminant, nec absumuntur, neque quod multis subministrentur lucis quidpiam amittunt; sic, imo multo minus Spiritus operatio minuitur a multitudine accipientium.
36.1.24 Hoc autem factum est, ut qui discerent in aqua curandos esse corporis morbos, et hac in re diu exercitati essent, facilius crederent etiam morbos animi posse curari.
36.1.25 Cur porro missis caeteris omnibus Jesus ad eum qui triginta octo annos aegrotabat, venit? Cur interrogat, Vis sanus fieri?
36.1.26 Non ut id disceret; illud enim superavacaneum fuisset, sed ut hujus perseverantiam ostenderet, et ut sciremus ideo ipsum, caeteris omissis, hunc adiisse. Quid ergo infirmus?
36.1.27 Respondit ei: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.
36.1.28 Ideo interrogavit, Vis sanus fieri? ut haec ediscamus: neque dixit, Vis ut te sanem? Nondum enim tanta de ipso habebatur opinio; sed, Vis sanus fieri?
36.1.29 Stupenda prorsus est paralytici perseverantia per triginta et octo annos, dum speraret singulis annis ab aegritudine liberari, mansit, nec discessit.
36.1.30 Etiamsi enim non praeterita, annon futura poterant illum a loco abducere, nisi patientissimus fuisset? Cogita enim cum quanta cura caeteri aegri vigilarent.
36.1.31 Neque enim tempus quo agitanda erat aqua, notum erat; sed claudi, et mutili observare poterant; caeci vero quomodo vidissent, nisi fortasse ex motu didicissent?1862: didicissent.
36.2.1 Erubescamus ergo, erubescamus, dilecti, et lugeamus de nostra tanta segnitie.
36.2.2 Ille triginta octo annis perseveravit, nec quod volebat acceperat, neque tamen discessit: neque ex negligentia sua non consequutus est; sed aliis impedientibus vimque passus; neque tamen propterea animum despondit:
36.2.3 nos vero si decem diebus perseveremus pro re aliqua precantes, nec impetremus, deinde torpemus in eodem adhibendo studio.
36.2.4 Et qui hominibus tam diuturno tempore haeremus, militantes, in aerumnis versantes, servilia ministeria exercentes, et in fine saepe ab illa spe concidimus;
36.2.5 apud Dominum nostrum, ubi longe major merces sequitur, quam sint ipsi labores, nam spes, inquit, non confundit; cum eo, quo par esset studio perseverare non sustinemus: et quanto non supplicio haec digna fuerint?
36.2.6 Nam etiamsi nihil accepturi essemus, vel hoc ipsum quod frequenter alloqueremur eum, annon bonis innumeris aequiparandum esset? Sed precatio laboriosa et assidua esse debet? Ecquid in virtute non laboriosum est?
36.2.7 Vel hoc ipsum, inquies, valde anxium reddit, quod nequitiam voluptas, virtutem labor comitetur: multosque arbitror idipsum quaerere. Quaenam igitur hujus rei causa est?
36.2.8 Initio dedit nobis Deus vitam solicitudine laboribusque vacuam: dono abusi sumus; atque ex inertia tanto eversi bono, paradisum amisimus.
36.2.9 Ideo laboriosam hominibus vitam reddidit, et apud humanum genus hoc fere modo sese purgat. Delicias a principio dedi vobis; sed ex lenitate mea deteriores evasistis. Ideo laboribus vos sudoribusque addixi.
36.2.10 Cum autem ne ille quidem labor vos cohiberet, legem rursus dedit praecepta multa complectentem; ceu cuidam indomito equo frenum et compedes, ut ejus impetum coerceat; sic faciunt equorum domitores.
36.2.11 Ideo vita laboriosa instituta est, quia otium nos corrumpere solet. Natura quippe nostra desidiam non fert, sed facile ad vitia deflectit.
36.2.12 Ponamus enim temperanti ut nec alias virtutes exercenti, nullum esse laborem; sed dormientibus omnia optime cedere: quo pacto hac utemur indulgentia? nonne ad arrogantiam et superbiam?
36.2.13 Sed cur, inquies, tanta voluptas nequitiam, tantus labor et sudor virtutem comitatur? Ecqua tibi gratia habenda esset, et cujus rei mercedem acciperes, nisi laboriosa virtus esset?
36.2.14 Multos enim indicare possim, qui natura sua mulierum horrent consuetudinem, ipsarumque colloquia, ceu rem exsecrandam devitant: hosne, quaeso, castos, appellabimus, aut coronabimus celebrabimusque? Minime.
36.2.15 Castitas enim est temperantia et pugna ad voluptates superandas. In bellis porro, ubi vehementiora sunt certamina, ibi tropaea splendidiora: secus vero quando nemo resistit. Sunt multi natura socordes: hosne mansuetos dicemus? Minime.
36.2.16 Idcirco Christus tribus propositis Eunuchorum generibus, duos incoronatos relinquit, unum in regnum inducit. Sed, inquies, quid opus est malitia? Hoc et ego dico: ecquis ergo nequitiae opifex?
36.2.17 Quid aliud quam ignavia quae ex voluntate proficiscitur? At, inquies, bonos tantum esse oporteret. Ecquid bono proprium, an continentem esse et vigilare, an dormire et stertere?
36.2.18 Et cur, inquies, non ita statutum est, ut sine labore recte operaremur? Digna verba pecoribus atque iis qui ventrem deum arbitrantur. Ut discas enim haec verba inertium esse, responde mihi.
36.2.19 Ponamus esse regem et ducem, rege vero dormiente et ebrietati operam dante, ducem magno labore tropaea erexisse, cui victoriam imputares? Uter pro re gesta voluptatis fructum decerpat?
36.2.20 Viden’ animum circa illa magis affectum esse, quae cum labore peperit? Ideo ille virtuti labores admiscuit, ut animam virtuti assuefaceret. Idcirco virtutem miramur, licet illam non sectemur; nequitiam vero etsi suavissimam, damnamus.
36.2.21 Quod si dixeris: Cur non potius eos miramur qui natura boni sunt, quam eos qui voluntate? Quia justum est laborantem non laboranti anteferre.
36.2.22 Et quare, inquis, nunc laboramus? Quia non laborantes, moderate non egimus. Imo vero si quis rem accuratius exploret, alio modo nos desidia perdere solet, multumque laboris inferre.
36.2.23 Et si placet includamus hominem, solum alamus, ventrisque voluptate obruamus, nec ambulare, nec aliquod opus exercere sinamus; sed mensa fruatur, lecto, perpetuisque deliciis.
36.2.24 Quid hac vita miserabilius fuerit? At aliud est operari, inquies, aliud laborare: poteratque initio homo operari sine labore. Annon poterat? Imo poterat; et ita Deus volebat, sed tu non passus es.
36.2.25 Statuit enim te ut paradisum coleres, opus tibi injunxit, sed laborem non admiscuit. Neque enim si initio laborasset homo, hoc illi in poenam postea statuisset: potest enim quis simul et operari et non laborare, quemadmodum Angeli.
36.2.26 Quod enim operentur audi: Potentes virtute, facientes verbum illius. Nunc certe minores vires gravem efficiunt laborem.
36.2.27 Tunc vero secus res se habebat: nam qui ingressus est in requiem suam, Requievit, inquit, ab operibus suis, sicut et a suis Deus.
36.2.28 Non desidiam hic significat, sed laborem non fuisse. Nam Deus etiam nunc operatur, ut Christus dicit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
36.2.29 Quapropter rogo, depulsa omni desidia virtutem sectemur. Nequitiae enim voluptas, brevis est, dolor vero perpetuus: virtutis contra immortale gaudium, temporaneus labor.
36.2.30 Haec ante coronas sectatorem suum erigit, speque alit; illa contra ante supplicium cruciat, conscientiam torquet ex gestorum memoria, omniaque suspecta reddit.
36.2.31 Atqui haec quot laboribus, quot sudoribus deteriora sunt? Quod si his depulsis voluptas tantum adesset; quid illa vilius?
36.2.32 Statim atque apparet, avolat, marcescit, fugit antequam comprehendatur: etsi corporis, etsi mensae, etsi divitiarum voluptatem dixeris, non cessat illa quotidie senescere.
36.2.33 Cum autem his etiam addatur supplicium et cruciatus, quid illis miserabilius qui ipsam sectantur?
36.2.34 Haec cum sciamus, omnia pro virtute sustineamus; sic enim vera voluptate fruemur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque sancto Spiritui in saecula saeculorum, amen.