PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.8 Dedit nobis a principio deus liberam a sollicitudine uitam et a laboribus erutam. Non usi sumus in hiis quod deceret dono, sed peruersi facti sumus ab otio et excidimus paradyso.
CLOSE
Griffolini

36.2.8 Dederat nobis a principio deus liberam omni cura et laboribus uitam: eo turpiter munere abusi sumus: et inertie dediti. paradisum amisimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.8 Dederat nobis a principio deus liberam omni cura, et laboribus vitam, eo turpiter munere abusi sumus, et inertiae dediti, paradisum amisimus:
CLOSE
Montfaucon

36.2.8 Initio dedit nobis Deus vitam solicitudine laboribusque vacuam: dono abusi sumus; atque ex inertia tanto eversi bono, paradisum amisimus.