Omelia XXXVI (xxxv)

36.1.1 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam. Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.

36.1.2 Quemadmodum in auri metallis, ne minimam quidem venam quispiam, qui rem intelligat, omittere patitur, vtpote quae ad augendas diuitias plurimum faciat:

36.1.3 ita et in diuinis scripturis ne vnum iota, aut vnus apex, sed ne dimidium quidem praetermittendum est, sed omnia diligentius inuestiganda:

36.1.4 nam a spiritu sancto omnia proueniunt, neque in his quicquam superfluum, nihil non necessarium.

36.1.5 Considera, quaeso, quid in hoc loco dicat euangelista: Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. Secundum, non temere addidit:

36.1.6 sed adhuc Samaritanos admiratur, cum post alterum signum Galilaei nondum ad eorum qui nihil viderant perfectionem peruenissent.

36.1.7 Post haec erat dies festus Iudaeorum. Quinam? Vt mihi videtur Pentecostes. Et ascendit Iesus Hierosolymam. Frequenter in solennitatibus ciuitatem petit, tum vt videatur ipse quoque cum reliquis festos dies celebrare, tum vt simplicem ad se multitudinem alliciat.

36.1.8 Maxime enim huiusmodi diebus melius disposita esse consueuerat. Est autem Hierosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsaida, quinque porticus habens:

36.1.9 in his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum expectantium aquae motum. Quis hic curationis modus? quid per hoc nobis mysterium significatur?

36.1.10 Non temere, nec ab re haec, sed futura nobis tanquam imagine et figura quadam describuntur, ne res nimium incredibilis, et inexpectata, accedente fidei virtute multitudinis animos offenderet.

36.1.11 Quaenam igitur haec descriptio? Futurum erat baptisma plenum maxime potestatis et gratiae, purgaturum peccata, pro mortuo viuum effecturum.

36.1.12 Quemadmodum haec in figura et piscinae huic, et aliis pluribus adscribuntur, et primum quidem datur aqua quae corporum maculas purgaret, et non veras, sed apparentes pollutiones, vt cum mortuum tetigissent, aut leprosum, aut aliquid tale.

36.1.13 Et hac gratia multa in veteri testamento per aquam mundata sunt. Veruntamen ad propositum nobis sermonem in praesentia redeamus. Primum igitur pollutiones corporum, inde varia morborum genera per aquam sanantur:

36.1.14 siquidem cum vellet deus appropinquantis baptismatis fidem nos erudire: non solum pollutiones, sed etiam morbos per aquam expulit.

36.1.15 Propiores enim veritati imagines, et in baptismate et in passione, et in aliis illustriores fuerunt, quam vetustiores.

36.1.16 Nam sicut regii familiares, hastatis honoratiores sunt: ita et propiores figurae.

36.1.17 Et descendens angelus, motae aquae sanandi virtutem largiebatur, vt intelligerent Iudaei longe magis angelorum dominum omnia animae impedimenta sanare posse.

36.1.18 Et quemadmodum huius aquae natura per se non sanabat, siquidem semper sanasset, sed duntaxat cum ab angelo mouebatur: ita et in nobis non simplex aqua operatur, sed cum spiritus gratiam accipit, omnia abluit peccata.

36.1.19 Iuxta hanc piscinam iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum, expectantium aquae motum.

36.1.20 Verum tunc infirmitas corporis sanari volentem impediebat, nunc vnusquisque potestatem habet accedendi.

36.1.21 Non enim angelus aquam mouet, sed angelorum dominus totum perficit: iam non habet excusationis locum infirmus, non habere se hominem qui sibi opituletur, neque dum venit, alium descendere:

36.1.22 sed licet vniuersus mundus accedat, non consumitur gratia, neque virtus deficit, sed eadem semper permanet.

36.1.23 Vt enim solares radii singulis diebus illuminant, neque ex multa sui communicatione vis eorum minuitur: ita, imo longe minus spiritus operatio ob accipientium1603: accipientum multitudinem remittitur.

36.1.24 Hoc autem factum est, vt qui in aqua corporis morbos sanari posse didicissent, in eo aliquandiu exerciti, animae morbos per aquam curari posse facilius crederent.

36.1.25 Et quanam gratia Iesus contemptis aliis, ad eum, qui octo et triginta annos aegrotauerat, venit? quid praeterea interrogat, Vis sanus fieri?

36.1.26 Non quod dubitaret, esset enim absurdum: sed vt illius ostenderet tolerantiam, vt intelligamus quare posthabitis caeteris ad hunc venerit. Quid ille?

36.1.27 Volo domine, sed hominem non habeo, vt cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam. Dum enim venio ego, alius ante me descendit.

36.1.28 Hac gratia, inquit, vis sanari: vt scilicet haec intelligeremus. Neque dixit, Vis vt te sanem? nondum enim tanta de ipso habebatur opinio: sed vis sanus fieri?

36.1.29 Admirabilis profecto paralytici tolerantia, octo et triginta annos, vt sanaretur nunquam discedens expectauit:

36.1.30 quod nisi patientissimus fuisset, si non praeterita, at futura saltem inde eum abducere potuissent1603: potuisset: quoniam incredibile erat reliquos aegrotos priorem illum ingredi dimissuros.

36.1.31 Neque enim certo tempore aqua mouebatur, sed claudi quidem et contorti tempus obseruare poterant: caeci vero minime, nisi fortasse motum auribus accepissent.

36.2.1 Pudeat ergo nos, pudeat dilectissimi, et incredibilem socordiam nostram deploremus:

36.2.2 octo et triginta annos hic expectauerat, expectabatque, neque eius impletum est desiderium, neque negligentia sua non sanabatur, sed praeuentus ab aliis, neque propterea desperauit:

36.2.3 nos autem si vel decem dies orationibus inuigilantes non exaudimur, iam tepescimus:

36.2.4 hominibus vero quam diligentissimum exhibemus ministerium in militia, in difficultatibus seruientes, et tandem frequenter omnem spem amittimus:

36.2.5 dominum autem nostrum, vbi sine dubio merces sequitur, longe laboribus amplior. (Spes enim non confundit, inquit:) debito studio et diligentia prosequi non patimur: et quonam hoc supplicio dignum?

36.2.6 nam si nihil accepturi essemus, ipsius tamen frequens consuetudo nonne innumera nobis bona attulisset? sed laboriosa est assidua oratio: et quid non laboriosum, quod a virtute proficiscatur?

36.2.7 Hoc ipsum, inquiet quispiam, me maxime ambiguum reddit, quod maliciam voluptas, virtutem labor consequitur. Et multos quaerere arbitror, quae nam sit causa.

36.2.8 Dederat nobis a principio deus liberam omni cura, et laboribus vitam, eo turpiter munere abusi sumus, et inertiae dediti, paradisum amisimus:

36.2.9 idcirco laboriosam nobis vitam instituit, quasi se humano generi excusans diceret, Dedi vobis a principio delicias, facti estis indulgentia deteriores, ideo eas vobis laboribus commutaui.

36.2.10 Qui cum neque vos continerent, lex et praecepta successere, tanquam repagula et fraenum equo indomito, quibus eius aduersus rationem insultus compescerentur: ita equorum domitores assolent.

36.2.11 Vita igitur laboriosa instituta est, quoniam quies et ocium vitam et mores corrumpere consueuit: natura enim humana desidiam non patitur, sed ab ea facillime ad maliciam declinat.

36.2.12 Esto non opus esse labore continenti, neque quemuis alium fieri laboribus meliorem, sed in ocio perfectum esse: quonam pacto hac vtemur indulgentia? nonne in stulticiam et superbiam conuertemus?

36.2.13 sed quamobrem, inquit, tanta maliciam voluptas, tantus virtutem labor comitatur? et quae nam tibi gratia habenda, quod praemium acciperes, nisi laboriosum tibi opus iniungeretur?

36.2.14 Multos etenim possum in praesentia ostendere, qui suapte natura mulierum abhorrent consuetudine1603: consuetudinem, easque vt abominabiles fugiunt: hosne, dic quaeso, continentes appellabimus? hos laudibus prosequemur? Minime.

36.2.15 Continentia est voluptatum stimulos superare, et in bellis maxima certamina clarissimos triumphos pariunt, non quando nemo resistit. Sunt multi natura remissiores, hosne mansuetos dicemus? Minime.

36.2.16 Idcirco dominus tribus castrationis modis propositis, duos tanquam nulla laude dignos omisit: vnum in coelum extulit. Sed quid opus est malicia? ita et ego1603: ega sentio. Et quisnam maliciae opifex?

36.2.17 quis alter nisi voluntaria desidia? sed bonos tantum esse oportet: et quidnam boni proprium? Continentem esse et vigilare, an dormire et stertere?

36.2.18 et quamobrem, inquies, hoc bonum non videatur, vt quis sine labore recte faciat? Imperite loqueris, et eorum more qui ventri dediti, ipsum deum arbitrantur. Nam quod non recte sentis, responde quaeso:

36.2.19 Sit rex et dux, rex in lecto, et voluptatibus vitam agat: dux vero assiduis belli laboribus fortiter hostes fuderit, cui victoriam adscribemus? vter rerum gestarum voluptate fruetur?

36.2.20 Vides quanto illa magis nobis placeant, quae sudoribus comparantur? propterea deus labores virtuti immiscuit, vt nos illi familiares redderet: propterea, etsi non secundum virtutem viuimus, eam tamen admiramur: vicium autem, licet suauissimum, accusamus.

36.2.21 Quod si dixeris, quid natura bonos non potius admiramur, quam voluntate? Quoniam aequum est laborantem non laboranti praeponere.

36.2.22 Qua enim gratia laboramus? Quoniam indulgentiam et ocium non moderate ferimus, imo si quis diligenter inquirat, maiorem in modum pigricia corrumpimur, et nimios deinceps labores subimus.

36.2.23 Quod si placet aliquem epulis quam lautissimis sub custodia in ocio desidentem nutriamus, ne exercere, neve operari quicquam possit, sed in mensae et lecti deliciis contabescat:

36.2.24 quid hac vita miserius? Sed aliud operari est, inquies, aliud laborare. Est igitur non laboriosum opus suscipiendum? quid ni? hoc et deus voluit, tu vero non passus es.

36.2.25 Statuit vt paradisum coleres, opus tibi sine labore iniunxit: non enim si a principio laborasset homo, istud ei postea poenae et supplicii loco imposuisset: stat enim simul et operari, et non laborare, quemadmodum angeli.

36.2.26 Nam quod operentur, audi quid dicat: Potentes virtute, facientes verbum eius. Quod si nunc remissiores vires maiorem afferunt laborem,

36.2.27 tunc non idem continget, quippe qui in dei requiem ingressus est. Requieuit, inquit, ab operibus suis, sicut et a suis deus.

36.2.28 Neque desidiam hic significat, sed laborem excludit: nam et deus adhuc operatur Christi testimonio, dicentis: Pater meus vsque nunc operatur, et ego operor.

36.2.29 propterea omnes vos admonitos volo, ignauia abiecta virtutem complectamini. Maliciam nanque voluptas breuis, dolor perpetuus sequitur: contra, virtutem labor breuis, gaudium sempiternum.

36.2.30 Haec ante praemium sectatorem suum omni labore liberat, futurorum spe alens: illa ante supplicium, conscientiam stimulis praeteritorum torquet, omnia in suspicionem adducit:

36.2.31 quod ipsis etiam laboribus et angustiis grauius reperitur. Quod si tantum voluptas esset, quid ea vilius? quid abiectius?

36.2.32 quae simul et venit, et abuolat, languescit, fugitque antequam comprehendatur, et siue corporum dixeris voluptatem, siue1603: omne deliciarum, siue pecuniarum, ne diem quidem firma perstat:

36.2.33 cum autem et poena, et supplicium eam comitetur, quid eius sectatoribus miserius?

36.2.34 Cum igitur haec intelligamus, omnia virtutis gratia toleremus: ita vera perfruemur voluptate, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY