PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.16 Propterea et dominus tres modos castrationis, dicens: Duos quidem dimittit sine corona, unum autem in regnum inducere dicit. Et quod opus malitie fuit, ait? Et ego hoc dico: Quis igitur fuit malitie conditor?
CLOSE
Griffolini

36.2.16 Iccirco dominus tribus castrationis modis propositis, duos tanquam nulla laude dignos omisit, unum in caelum extulit. Sed quid opus est malitia? Ita et ego sentio, et quis nam malitiae opifex?
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.16 Idcirco dominus tribus castrationis modis propositis, duos tanquam nulla laude dignos omisit: vnum in coelum extulit. Sed quid opus est malicia? ita et ego1603: ega sentio. Et quisnam maliciae opifex?
CLOSE
Montfaucon

36.2.16 Idcirco Christus tribus propositis Eunuchorum generibus, duos incoronatos relinquit, unum in regnum inducit. Sed, inquies, quid opus est malitia? Hoc et ego dico: ecquis ergo nequitiae opifex?