Homilia XXXVI (xxxv)
36.1.1 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum uenisset a Iudaea in Galilaeam. Post haec erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.
36.1.2 Quemadmodum in auri metallis, ne minimam quidem uenam quispiam, qui rem intelligat omittere patitur, utpote quae ad augendas diuitias plurimum faciat,
36.1.3 ita in diuinis scripturis, nec1470/1486/1530: ne unum iota aut unus apex, sed ne dimidium quidem praetermittendum est, sed omnia diligentius inuestiganda.
36.1.4 Nam a spiritu sancto omnia proueniunt, neque in iis1470/1486/1530: his quicquam superfluum, nihil non necessarium.
36.1.5 Consydera, quaeso, quid in hoc loco dicat Euangelista: Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum uenisset a Iudaea in Galilaeam. Secundum non temere addidit.
36.1.6 Sed adhuc Samaritanos admiratur, cum post alterum signum Galilaei non dum ad eorum, qui nihil uiderant, perfectionem peruenissent.
36.1.7 Post haec erat dies festus Iudaeorum. Qui nam? ut mihi uidetur, Pentecostes. Et ascendit Iesus Hierosolymam. Frequenter in solemnitatibus ciuitatem petit, tum ut uideatur ipse quoque cum reliquis festos dies celebrare, tum ut simplicem ad se multitudinem alliciat.
36.1.8 Maxime enim huiusmodi diebus melius disposita esse consuerat1470/1486/1530: consueuerat. Est autem Hierosolymis1486: hirosolymis probatica piscina, quae cognominatur Hebraicae Bethsaida, quinque porticus habens.
36.1.9 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum, expectantium aquae motum. Quis hic curationis modus? Quid nobis per hoc1486: hoc per nobis; 1530: per hoc nobis1486: hoc per nobis; 1530: per hoc nobis mysterium significatur?1486: significatur
36.1.10 Non temere, neque1470/1486/1530: nec ab re haec, sed futura nobis tanquam imagine et figura quadam describuntur. Ne res nimium incredibilis et inexpectata accedente fidei uirtute multitudinis animos offenderet.
36.1.11 Quae nam igitur haec descriptio? Futurum erat baptisma plenum maximae potestatis et gratiae, purgaturum peccata, pro mortuo uiuum effecturum.
36.1.12 Quemadmodum haec in figura et piscinae huic, et aliis pluribus ascribuntur, et primum quidem datur aqua, quae corporum maculas, et non ueras, sed apparentes pollutiones, hoc est, a morte1530: morbo alios, alios a lepra, et aliis huiusmodi morbis liberaret.
36.1.13 Et hac gratia multa in ueteri testamento per aquam mundata sunt. Veruntamen ad propositum nobis sermonem in praesentia redeamus. Primum igitur pollutiones corporum, inde uaria morborum genera per aquam sanantur.
36.1.14 Siquidem cum uellet deus appropinquantis baptismatis fidem nos erudire, non solum peccata, sed morbos per aquam expulit.
36.1.15 Propriores1530: Propiores enim ueritati imagines, et in baptismate et1530: et in passione et1470/1486/1530: et in aliis certiores fuerunt quam uetustiores.
36.1.16 Nam sicut regii familiares astatis honoratiores sunt, ita et propiores1470/1486: propriores figurae.
36.1.17 Et descendens angelus, mote aquae sanandi uirtutem largiebatur, ut intelligerent Iudaei longe magis angelorum dominum omnia animae impedimenta sanare posse.
36.1.18 Et quemadmodum huius aquae natura per se non sanabat, siquidem semper sanasset, sed duntaxat cum ab angelo mouebatur, ita et in nobis non simplex aqua operatur, sed cum spiritus aquam1470/1486/1530: gratiam accipit, omnia abluit peccata.
36.1.19 Iuxta hanc piscinam iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum, expectantium aquae motum.
36.1.20 Verum tunc infirmitas corporis sanari uolentem impediebat. Nunc unusquisque potestatem habet accedendi.
36.1.21 Non enim angelus aquam mouet, sed angelorum dominus totum perficit. Non habet excusationis locum infirmus non habere se hominem qui sibi opituletur, neque dum uenit, alium descendere.
36.1.22 Sed licet uniuersus mundus accedat, non consumitur gratia, neque uirtus deficit, sed eadem semper permanet.
36.1.23 Vt enim solares radii singulis diebus illuminant, neque ex nimia copia uis eorum minuitur, ita immo longe minus spiritus operatio ob accipientium multitudinem remittitur.
36.1.24 Hoc autem factum est, ut qui in aqua corporis morbos sanari posse didicissent, in eo aliquandiu exerciti, animae morbos per aquam curari posse facilius crederent.
36.1.25 Et qua nam gratia Iesus contemptisF: contentis aliis ad eum, qui octo et triginta annos aegrotauerat, uenit? Quid praeterea interrogat? Vis sanus fieri?B/1486: fieri.
36.1.26 Non quod dubitaret. Esset enim absurdum, sed ut illius ostenderet tolerantiam, ut intelligamus quare post habitis caeteris ad hunc uenerit. Quid ille?B: ille:
36.1.27 Volo, domine, sed hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam. Dum enim uenioB: nemo ego, alius ante me descendit.
36.1.28 Hac gratia, inquit: Vis sanusF: fieri:fieri?1470/1486/1530: sanari? ut scilicet haec intelligeremus. Neque dixit: Vis ut te sanem.1470/1486/1530: sanem? Non dum enim tanta de ipso habebatur opinio.
36.1.29 Admirabilis profecto paralytici tolerantia. Octo et triginta annos, ut sanaretur, nunquam discedensF: om. expectauit.
36.1.30 Quod nisi patientissimus fuisset, si non praeterita, at futura saltem, inde eum abducere potuissent. Quoniam credibile1470/1486/1530: incredibile erat reliquos aegrotos priorem illum ingredi dimissuros.
36.1.31 Neque enim certo tempore aqua mouebatur, sed claudi quidem et contorti tempus obseruare poterant. Caeci uero minime, nisi fortasse motum auribus accoepissent.
36.2.1 Pudeat ergo nos pudeat, dilectissimi, et incredibilem socordiam nostram deploremus.
36.2.2 Octo et triginta annos hic expectauerat, expectabatque, neque eius impletum est desyderium. Neque negligentia sua non sanabatur, sed praeuentus ab aliis, neque propterea desperauit.
36.2.3 Nos autem si uel decem dies orationibus inuigilantes non exaudimur, iam tepescimus.
36.2.4 Hominibus uero quam diligentissimum exhibemus ministerium, in militia1486/1530: malicia, in difficultatibus seruientes. Tandem frequenter omnem spem amittimus.
36.2.5 Dominum autem nostrum, ubi sine dubio merces sequitur, longe laboribus amplior (Spes enim non confunditur1470/1486/1530: confundit, inquit.) debito studio et diligentia prosequi non patimur. Et quo nam hoc supplicio dignum?
36.2.6 Nam si nihil accepturi essemus ipsius tamen frequens consuetudo, nonne innumera nobis bona attulisset? Sed laboriosa est assidua oratio. Et quid non laboriosum, quod a uirtute proficiscatur?
36.2.7 Hoc ipsum, inquiet quispiam, me maxime ambiguum reddit, quod malitiam uoluptas, uirtutem labor consequitur. Et multos quaerere arbitror, quae nam sit causa.
36.2.8 Dederat nobis a principio deus liberam omni cura et laboribus uitam, eo turpiterB: turpitur munere abusi sumus, et inertiae dediti paradisum amisimus.
36.2.9 Iccirco laboriosam nobis uitam instituit, quasi se humano generi excusans diceret. Dedi uobis a principio delicias, facti estis indulgentia deteriores, ideo eas uobis laboribus commutaui.
36.2.10 Qui cum neque uos continerent, lex et praecoepta successere, tanquam repagula et frenum equo indomito, quibus eius aduersus rationem insultus compescerenturF: comperescerentur. Ita equorum domitores assolent.
36.2.11 Vita igitur laboriosa instituta est, quoniam quies et ocium, uitam et mores corrumpere consueuit. Natura enim humana desidiam non patitur, sed ab ea facillime ad malitiam declinat.
36.2.12 Esto non opus esse laborare1530: labore continenti, neque fieri laboribus meliorem, sed in ocio perfectum esse. Quo nam pacto hac utemur indulgentia?B/1470/1486: indulgentia. Nonne in stultitiam et superbiam conuertemus?1470/1486: conuertemus.
36.2.13 Sed quamobrem, inquit, tanta1486: tantam malitiam uoluptas, tantus uirtutem labor comitatur?B: comitatur. Et quae nam tibi gratia habenda, quod praemium acciperes, nisi laboriosum tibi opus iniungeretur?B: iniugeretur.
36.2.14 Multos etenim possem1486/1530: possum in praesentia ostendere, qui suapte natura a1470/1486/1530: om. mulierum abhorrent consuetudine, easque ut abominabiles fugiunt. Hos ne dic, quaeso, continentes appellabimus?1470/1486: appellabimus. hos laudibus prosequemur?B: prosequemur: Minime.
36.2.15 Continentia est uoluptatum stimulos superare, et in bellis maxima certamina clarissimos triumphos pariunt, non quando nemo resistit. Sunt multi natura remissiores, hos ne mansuetos dicemus? Minime.
36.2.16 Iccirco dominus tribus castrationis modis propositis, duos tanquam nulla laude dignos omisit, unum in caelum extulit. Sed quid opus est malitia? Ita et ego sentio, et quis nam malitiae opifex?
36.2.17 Quis alius1470/1486/1530: alter nisiB: non uoluntaria desidia?B: desidia Sed bonos tantum esse oportet, et quid nam boni proprium?1470/1486: proprium. Continentem esse et uigilare an dormire et stertere?
36.2.18 Et quamobrem hoc bonum non uideatur, ut quis sine labore recte faciat?1486: faciat Imperite, loqueris, et eorum more qui uentri dediti, ipsum deum arbitrantur. Nam quod non recte sentias1486/1530: sentis, responde, quaeso.
36.2.19 Sit rex et dux, rex in lecto, et uoluptatibus uitam agat. Dux uero assiduis belli laboribus fortiter hostes fuderit, cui uictoriam ascribemus?B: asscribemus. Vter rerum gestarum uoluptate fruetur?
36.2.20 Vides quanto illa magis nobis placeant, quae sudoribus comparantur?B: comparantur. Propterea deus labores uirtuti immiscuit, ut nos illi familiares redderet. Propterea et si non secundum uirtutem uiuimus, eam tamen admiramur, uitium autem licet suauissimum accusamus.
36.2.21 Quod si dixeris: Quid natura bonos non potius admiramur quam1470: qua uoluntate? Quoniam equum est laborantem non laboranti praeponere.
36.2.22 Qua enim gratia laboramus? quoniam indulgentiam et ocium non moderate ferimus. Immo si quis diligenter inquirat, maiorem in modum pigritia corrumpimur, et nimios deinceps labores subimus.
36.2.23 Quod si placet, aliquem epulis quam lautissimis sub custodia in ocio desidentem nutriamus, ne exerceri1530: exercere, ne ue operari quicquam possit. Sed in mense et lecti deliciis contabescat.
36.2.24 Quid hac uita miserius?B: miserius. Sed aliud operari est, inquies, aliud laborare. Est igitur non laboriosum opus suscipiendum?B: suscipiendum. Quid ni? hoc et deus uoluit. Tu uero non passus es.
36.2.25 Statuit ut paradysum coleres, opus tibi sine labore iniunxit. Neque tamen si a principio laborasset homo, uitio ei datum fuisset. Stat enim simul et operari et non laborare, quemadmodum angeli.
36.2.26 Nam quod operentur, audi quid dicat: Potentes qui facitis uerbum eius. Quod si nunc remissiores uires maiorem afferunt laborem,
36.2.27 tunc non idem contigerit1530: continget. Quippe qui in dei requiem concedit: Requiescit, inquit, a laboribus suis.
36.2.28 Neque desidiam sed quietem significat. Nam et deus adhuc operatur, Christi testimonio dicentis: Pater meus usque nunc operatus est, et ego operor.
36.2.29 Propterea omnes uos admonitos uolo, ignauia abiecta1470: obiecta uirtutem complectamini. Malitiam nanque uoluptas breuis, dolor perpetuus sequitur. Contra uirtutem labor breuis, gaudium sempiternum.
36.2.30 Haec ante premium sectatorem suum omni labore liberat, futurorum spe alens. Illa ante supplicium conscientiae stimulis perterritum1486 preteritum; 1530: praeteritorum1486 preteritum; 1530: praeteritorum torquet. Omnia in suspitionem adducit,
36.2.31 quod ipsis etiam laboribus et angustiis grauius reperitur. Quod si tantum uoluptas esset, quid ea uilius1530: uilius?, quid abiectius?
36.2.32 quae simul et uenit et abuolat. Languescit fugitque antequam comprehendatur, et siue corporum dixeris uoluptatem, siue deliciarum, siue pecuniarum, ne diem quidem firmaB: firme perstat.
36.2.33 Cum autem et poena et supplicium eam comitetur, quid eius sectatoribus miserius?
36.2.34 Cum igitur haec intelligamus, omnia uirtutis gratia toleremus, ita uera perfruemur uoluptate. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: et cetera.