PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.1.18 Sed sicut hic non simpliciter sanabat aquarum natura, uere enim utique semper hoc fieret sed in angeli descensione, ita et in nobis non simpliciter aqua operatur, sed cum spiritus susceperit gratiam, tunc omnia soluit peccata.
CLOSE
Griffolini

36.1.18 Et quemadmodum huius aquae natura per se non sanabat, siquidem semper sanasset, sed duntaxat cum ab angelo mouebatur, ita et in nobis non simplex aqua operatur, sed cum spiritus aquam1470/1486/1530: gratiam accipit, omnia abluit peccata.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.1.18 Et quemadmodum huius aquae natura per se non sanabat, siquidem semper sanasset, sed duntaxat cum ab angelo mouebatur: ita et in nobis non simplex aqua operatur, sed cum spiritus gratiam accipit, omnia abluit peccata.
CLOSE
Montfaucon

36.1.18 Sed quemadmodum hic aquarum natura non simpliciter curabat, alioquin enim semper id faceret; sed Angeli operatione id fiebat; sic in nobis non aqua simpliciter operatur, sed postquam Spiritus gratiam acceperit, tunc omnia solvit peccata.