36.1.23 et talis qualis ante hoc et sicut solares radii per unamquamque illuminant diem et non consumuntur neque a multa largitione minor eius fiat lux, ita et multo magis spiritus actio in nullo minuitur a multitudine eorum qui potiuntur ea.
36.1.23 Vt enim solares radii singulis diebus illuminant, neque ex nimia copia uis eorum minuitur, ita immo longe minus spiritus operatio ob accipientium multitudinem remittitur.
36.1.23 Vt enim solares radii singulis diebus illuminant, neque ex multa sui communicatione vis eorum minuitur: ita, imo longe minus spiritus operatio ob accipientium1603: accipientum multitudinem remittitur.
36.1.23 Ac quemadmodum solares radii quotidie illuminant, nec absumuntur, neque quod multis subministrentur lucis quidpiam amittunt; sic, imo multo minus Spiritus operatio minuitur a multitudine accipientium.