PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.7 Ipsum denique hoc ait multa questione est plenum, quoniam malitie quidem uoluptas, uirtutis uero consors est labor, et multos extimo hoc querere. Sed audi et solutionem. Hanc enim nunc uestre dicemus dilectioni. Que igitur umquam est causa?
CLOSE
Griffolini

36.2.7 Hoc ipsum, inquiet quispiam, me maxime ambiguum reddit, quod malitiam uoluptas, uirtutem labor consequitur. Et multos quaerere arbitror, quae nam sit causa.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.7 Hoc ipsum, inquiet quispiam, me maxime ambiguum reddit, quod maliciam voluptas, virtutem labor consequitur. Et multos quaerere arbitror, quae nam sit causa.
CLOSE
Montfaucon

36.2.7 Vel hoc ipsum, inquies, valde anxium reddit, quod nequitiam voluptas, virtutem labor comitetur: multosque arbitror idipsum quaerere. Quaenam igitur hujus rei causa est?