PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.9 Propterea laboriosam fecit nostram uitam de reliquo, ut excusans generi hominum et dicens: Dedi uobis uoluptari a principio sed facti estis deteriores remissione. Quo circa quod deficiebat feci laboribus uos circumimmisi et sudoribus.
CLOSE
Griffolini

36.2.9 idcirco laboriosam nobis uitam instituit: quasi se humano generi excusans diceret. Dedi uobis a principio delicias. facti estis indulgentia deteriores. ideo eas uobis laboribus commutaui.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.9 idcirco laboriosam nobis vitam instituit, quasi se humano generi excusans diceret, Dedi vobis a principio delicias, facti estis indulgentia deteriores, ideo eas vobis laboribus commutaui.
CLOSE
Montfaucon

36.2.9 Ideo laboriosam hominibus vitam reddidit, et apud humanum genus hoc fere modo sese purgat. Delicias a principio dedi vobis; sed ex lenitate mea deteriores evasistis. Ideo laboribus vos sudoribusque addixi.