PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.1.12 Velut igitur in ymagine prescripta sunt hec in piscina et in aliis pluribus. Et primum quidem dedit aquam expurgantem corporum sordes et inquinationes non existentes, sed uisas esse puta eas que a funere, et eas que a lepra, et eas que ab aliis talibus.
CLOSE
Griffolini

36.1.12 Quemadmodum haec in figura et piscinae huic, et aliis pluribus ascribuntur, et primum quidem datur aqua, quae corporum maculas, et non ueras, sed apparentes pollutiones, hoc est, a morte1530: morbo alios, alios a lepra, et aliis huiusmodi morbis liberaret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.1.12 Quemadmodum haec in figura et piscinae huic, et aliis pluribus adscribuntur, et primum quidem datur aqua quae corporum maculas purgaret, et non veras, sed apparentes pollutiones, vt cum mortuum tetigissent, aut leprosum, aut aliquid tale.
CLOSE
Montfaucon

36.1.12 Haec ergo ut in imagine depinguntur in piscina et in aliis multis. Et primo quidem aquam dedit, quae corporum maculas ablueret, sordesque non veras, sed tales existimatas; ex funere nempe, ex lepra et similes.