PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.15 Sobrietas enim est continentia et id quod pugnat superare uoluptates. Sed et in preliis cum uehementes fuerint agones, tunc trophea clariora fiunt, non cum nullus repugnant manibus. Sunt multi et pigri a natura. Hos igitur mites dicemus? Nequaquam.
CLOSE
Griffolini

36.2.15 Continentia est uoluptatum stimulos superare, et in bellis maxima certamina clarissimos triumphos pariunt, non quando nemo resistit. Sunt multi natura remissiores, hos ne mansuetos dicemus? Minime.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.15 Continentia est voluptatum stimulos superare, et in bellis maxima certamina clarissimos triumphos pariunt, non quando nemo resistit. Sunt multi natura remissiores, hosne mansuetos dicemus? Minime.
CLOSE
Montfaucon

36.2.15 Castitas enim est temperantia et pugna ad voluptates superandas. In bellis porro, ubi vehementiora sunt certamina, ibi tropaea splendidiora: secus vero quando nemo resistit. Sunt multi natura socordes: hosne mansuetos dicemus? Minime.