PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.20 Vides quoniam circa illa magis anima affectuose disponitur pro quibus laborauit? Propterea et labores remiscuit uirtuti propriam facere eis hanc uolens. Propterea utique uirtutem quidem si non direxerimus, admiramur. Malitiam autem et delectabilissimam existentem detestamur.
CLOSE
Griffolini

36.2.20 Vides quanto illa magis nobis placeant, quae sudoribus comparantur?B: comparantur. Propterea deus labores uirtuti immiscuit, ut nos illi familiares redderet. Propterea et si non secundum uirtutem uiuimus, eam tamen admiramur, uitium autem licet suauissimum accusamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.20 Vides quanto illa magis nobis placeant, quae sudoribus comparantur? propterea deus labores virtuti immiscuit, vt nos illi familiares redderet: propterea, etsi non secundum virtutem viuimus, eam tamen admiramur: vicium autem, licet suauissimum, accusamus.
CLOSE
Montfaucon

36.2.20 Viden’ animum circa illa magis affectum esse, quae cum labore peperit? Ideo ille virtuti labores admiscuit, ut animam virtuti assuefaceret. Idcirco virtutem miramur, licet illam non sectemur; nequitiam vero etsi suavissimam, damnamus.