PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.1.13 Et multa utique aliquis uidebit per aquam facta in ueteri testamento gratia huius occasionis. Verumptamen ad id quod properat, eamus nunc. Igitur primum quidem ut dixi inquinamenta corporum. Deinde et infirmitates diuisas per aquam facit solui.
CLOSE
Griffolini

36.1.13 Et hac gratia multa in ueteri testamento per aquam mundata sunt. Veruntamen ad propositum nobis sermonem in praesentia redeamus. Primum igitur pollutiones corporum, inde uaria morborum genera per aquam sanantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.1.13 Et hac gratia multa in veteri testamento per aquam mundata sunt. Veruntamen ad propositum nobis sermonem in praesentia redeamus. Primum igitur pollutiones corporum, inde varia morborum genera per aquam sanantur:
CLOSE
Montfaucon

36.1.13 Multaque videre est eadem de causa in veteri lege per aquam mundata. Sed ad propositum jam redeamus. Primo itaque, ut diximus, corporum maculas, deinde varias infirmitates per aquam solvi curat.