PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.2.18 Et propter quid, ait, non hoc uisum est esse bonum non laborantes dirigere? Pecudum michi uerba dicis, et uentrosorum et gulosorum et deum uentrem extimantium. Quoniam enim desidie hec uerba sunt, responde michi.
CLOSE
Griffolini

36.2.18 Et quamobrem hoc bonum non uideatur, ut quis sine labore recte faciat?1486: faciat Imperite, loqueris, et eorum more qui uentri dediti, ipsum deum arbitrantur. Nam quod non recte sentias1486/1530: sentis, responde, quaeso.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.2.18 et quamobrem, inquies, hoc bonum non videatur, vt quis sine labore recte faciat? Imperite loqueris, et eorum more qui ventri dediti, ipsum deum arbitrantur. Nam quod non recte sentis, responde quaeso:
CLOSE
Montfaucon

36.2.18 Et cur, inquies, non ita statutum est, ut sine labore recte operaremur? Digna verba pecoribus atque iis qui ventrem deum arbitrantur. Ut discas enim haec verba inertium esse, responde mihi.