PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

36.1.21 Non enim angelus est qui turbat, sed angelorum dominator qui omnia operatur. Non est nunc dicere, laborantem hominem non habeo. Non est dicere in quo nemo descendere, alius ante me descendit.
CLOSE
Griffolini

36.1.21 Non enim angelus aquam mouet. sed angelorum dominus totum perficit. Non habet excusationis locum infirmus. Non habere se hominem qui sibi opituletur neque dum uenit alium descendere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

36.1.21 Non enim angelus aquam mouet, sed angelorum dominus totum perficit: iam non habet excusationis locum infirmus, non habere se hominem qui sibi opituletur, neque dum venit, alium descendere:
CLOSE
Montfaucon

36.1.21 Non enim Angelus est qui aquam movet, sed Angelorum Dominus omnia efficit. Nec dicere possumus, Dum ego accedo, alius ante me descendit.