PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.1.17 Non enim confestim eum sanauit, sed primum eum sibi familiarem facit, per interrogationem future uiam faciens fidei. Et non sanat solum, sed et lectulum portare iubet ut id quod fiebat, credibile faceret miraculum, et nullus extimet ymaginationem id esse quod factum est.
CLOSE
Griffolini

37.1.17 Non enim statim sanauit, sed primum rogando sibi familiarem reddit1470/1486/1530: reddidit ad futuram fidem insinuans. Neque tantum sanauit, sed ut lectum auferat, iubet, ut miraculum crederetur, et nemo falsum et simulatum opinaretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.1.17 non enim statim sanauit, sed primum rogando sibi familiarem reddidit, ad futuram fidem insinuans: neque tantum sanauit, sed vt lectum auferat iubet, vt miraculum crederetur, et nemo falsum et simulatum opinaretur.
CLOSE
Montfaucon

37.1.17 Non enim statim ipsum suscitavit; sed primum sciscitando sibi familiarem reddit, ut fidei viam paret. Neque modo suscitat et sanat; sed etiam jubet lectulum tollere, ut miraculo fidem adderet, nec posset quispiam haec speciem et fallaciam tantum esse suspicari.