Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXXVII (Paris fol.64rb-65va; Harley fol.85rb-87rb)

37.1.1 Dicit ei Ihesus: Vis sanus fieri? Respondit ei languidus: Vtique, domine; hominem autem non habeo ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in pisinam.

37.1.2 Magnum diuinarum scripturarum est lucrum et copiosa est que ex ipsis est utilitas, et hoc ostendens Paulus dixit: Quecumque enim scripta sunt, in admonitionem nostram scripta sunt in quos fines seculorum deuenerunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.

37.1.3 Omnimodorum enim sunt farmacorum, thesaurus diuina eloquia, et si in deuotionem extinguere oportet, et si concupiscenciam sedare, et si pecuniarum desiderium conculcare, et si dolorem despicere, et si bonam uoluntatem imponere, et si patientiam construere multam hinc utique quis inueniet consolationem uel occasionem.

37.1.4 Quis enim aut eorum qui inopia longa luctantur, aut eorum qui in egritudine difficili detinentur, legens propositam seriem non multam suscipiet inde consolationem?

37.1.5 Triginta et octo annos paraliticus manens hic, et secundum unumquemque annum alios quidem erutos uidens seipsum uero detentum egritudine? Neque ita recidit, neque desperauit; et nimirum non solum preteritorum tristicia, sed et futurorum desperatio sufficiens erat concurrere.

37.1.6 Audi denique qualia ait et disce tragedie magnitudinem. Quia enim dixit Christus: Vis sanus fieri? Vtique domine, respondit; sed hominem non habeo, ait, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam.

37.1.7 Quid hiis uerbis miserabilius fiet utique? Quid rebus compassibilius? Vides cor contritum a longa infirmitate? Vides omnem inflammationem contractam?

37.1.8 Neque enim locutus est quid blasphemum et qualia multos audiuimus in necessitatibus. Non maledixit diem suum; non contristatus est ad interrogationem, neque dixit detrahere nobis aduenisti, et iniuriari quoniam interrogas si uolo sanus fieri. Sed mansuete et cum tranquillitate multa respondit: Vtique domine.

37.1.9 Et nimirum, neque nouerat quis esset qui interrogabat, neque quia curaturus esset eum, sed tamen cum mansuetudine omnia narrat, et plus nichil expetit ut ad medicum loquens, et passionem adnuntiare solum uolens.

37.1.10 Opinatus enim fortassis adhuc utilem fore ei Christum ad immittendum in aquam, et per hoc eum attrahere uerba uult.

37.1.11 Quid igitur Christus? Ostendens quoniam uerbo omnia potest facere ait: Surge, leua grabatum tuum et ambula. Igitur quidam quidem extimant hunc esse eum, qui in Mattheo positus est.

37.1.12 Sed non est, et hoc ex multis manifestum est, et primum quidem a sollicitudine presistentium. Ille denique multos habet sui curam habentes et ferentes, hic autem nullum. Ideoque dixit: Hominem non habeo.

37.1.13 Deinde et a responsione. Nam ille quidem nichil loquitur, hic uero omnia enarrat que erant secundum seipsum et tercio a tempore. Nam hic quidem in die festo et sabbato, ille uero alia die.

37.1.14 Sed et locus alterutrorum diuersus. Nam illic quidem ait: Fili, dimittuntur tibi peccata tua. Hic uero corpus constringit prius, et tunc anime curam habet.

37.1.15 Illic quidem dimissio: Dimittuntur enim peccata tua, ait; hic autem admonitio: Et mine ad futurum eum munientes. Non ultra enim, ait, pecca ut non deterius quid tibi faciat.

37.1.16 Sed et accusationes Iudeorum diuerse. Nam hic quidem sabbati operationem proferunt, illic uero blasphemie accusant eum. Tu uero intuere dei sapiencie superhabundantiam.

37.1.17 Non enim confestim eum sanauit, sed primum eum sibi familiarem facit, per interrogationem future uiam faciens fidei. Et non sanat solum, sed et lectulum portare iubet ut id quod fiebat, credibile faceret miraculum, et nullus extimet ymaginationem id esse quod factum est.

37.1.18 Neque enim utique nisi certissime et uehementer compacta essent membra lectulum ferre posset. Facit autem hoc multociens Christus ex superhabundanti eos qui inuerecundi fieri uolebant, obstruens.

37.1.19 Etenim in panibus ut nullus dicat quoniam simpliciter saturati sunt, et ymaginatio fuit quod factum est, preparat reliquias panum multas factas esse.

37.1.20 Sed et purgato leproso, dicit: Vade, ostende teipsum sacerdoti. Simul mundationis tribuens demonstrationem certissimam, et eorum qui contraria dicebant promulgare eum deo, inuerecunda obstruens ora.

37.1.21 Sed et in uino hoc similiter. Non enim simpliciter ostendit uinum, sed et Architriclino afferri imparauit ut is qui nichil eorum que facta sunt sciuerat, confitens insuspicabile ei tribuat testimonium.

37.1.22 Propterea et euangelista dixit quoniam non nouerat Architriclinus unde esset incorruptibile testimonium ostendens. Et mortuum suscitans alibi dicit: Date ei manducare; certissime resurrectionis hoc tribuens signum;

37.1.23 et per hec omnia suadens insipientibus quoniam non deceptor quidem erat neque fantasticus, sed propter salutem aduenerat communis nature hominum.

37.2.1 Quid autem non utique expetit fidem ut in cecis fecit, dicens: Creditis quoniam possum hoc facere? quoniam nondum eum nouerat manifeste quis esset. Non enim ante miracula, sed post miracula hoc uidetur faciens.

37.2.2 Nam hii quidem in aliis uidentes eius uirtutem decenter hoc audiebant, alii uero nondum discentes eum sed a signis debentes cognoscere, post miracula expetunt fidem.

37.2.3 Ideoque non in initio signorum Mattheus inducit hoc Christum dicentem, sed quando multos curauit ad solos duos cecos.

37.2.4 Tu autem et ita uide paralitici fidem. Audiens enim quoniam cum potestate et uelut iubens, dixit ei: Surge, leua grabatum tuum et ambula; non derisit, neque dixit quid hoc est?

37.2.5 Angelus descendit et turbat aquam, et unum curat solum. Tu autem homo existens a precepto nudo speras magis angelis posse? Fuimus sunt hec et elatio et derisio;

37.2.6 sed horum nichil dixit neque excogitauit, sed simul et audiuit et surrexit, et factus sanus non decredidit ei qui iussit sibi: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

37.2.7 Confestim enim factus est sanus et leuauit grabatum et ambulauit. Igitur mirabile quidem et hoc. Que autem sunt post hec, multo plus maiora erant.

37.2.8 Nam in initio quidem nullo molestante suaderi non ita mirabile est hoc. Quod autem post hec insanientibus Iudei et undique instantibus et accusantibus ut per inductionem ostendit euangelista, dicens: Erat sabbatum in illa die. Dicebant igitur Iudei ei qui curatus fuerat. Sabbatum est; non licet tibi leuare grabatum.

37.2.9 Non solum despicere eorum insaniam, sed et cum multa propalatione in medio theatro benefactorem predicare, et inuerecundam eorum obstruere linguam multe ego demum fortitudinis esse dico.

37.2.10 Simul enim instantibus Iudeis et dicentibus increpatine et cum temeritate ei: Sabbatum est; non licet tibi leuare grabatum tuum? Audi quid ait: Ipse qui fecit me sanum, ille michi dixit: Leua grabatum tuum et ambula.

37.2.11 Quasi hoc dicens per ea in quibus propalatur deliratis et insanitis iubentes eum qui a longa ita et difficili me eripuit egritudine non extimare magistrum neque in omnibus suaderi quecumque iubeat.

37.2.12 Et nimirum si malignari uellet, licebat et aliter dicere: Puta quoniam inuitus hoc facio et alio iubente. Si uero crimen est hoc, accusate eum qui iussit, et deponam lectulum, sed et curam utique occultasset.

37.2.13 Etenim sciebat manifeste non ita morbos in sabbati solutione ut in infirmitatis directione. Sed neque hoc occultauit, neque illud dixit, neque ueniam petiit, sed clara uoce beneficium confessus est et preconauit. Et paraliticus quidem ita.

37.2.14 Illi uero intuere qualiter maligne. Non enim dixerunt: Quis est qui fecit te sanum? sed hoc quidem tacuerunt. Superius uero et inferius eam que extimabatur esse transgressionem in medium ducunt.

37.2.15 Quis est qui dixit tibi leua grabatum tuum et ambula? Qui autem curatus fuerat, non nouerat quis est. Ihesus enim declinauit a turba, existente in loco.

37.2.16 Et quid utique occultauit seipsum Christus. Primum quidem ut absente eo, testimonium insuspicabile fieret. Qui enim sensum acceperat sanitatis, dignus fide erat beneficii testis.

37.2.17 Deinde ut non plus horum preparet furorem accendi. Nouit enim et uisus solus eius qui inuidia habetur, non paruam inuidentibus, immittere scintillam.

37.2.18 Propterea discedens dimisit ipsam secundum seipsam operationem, examinari ab ipsis ut non adhuc ipse de seipso quid dicat, sed hii qui curati sunt, et cum illis ipsi qui accusabant.

37.2.19 Etenim et hii interim testimonium perhibent miraculo. Non enim dixerunt: Propter quid hoc iussisti fieri in sabbato? Sed propter quid hoc facis in sabbato? Non pro transgressione tristantes sed saluti paralitici inuidentes.

37.2.20 Et nimirum quantum in humanam operationem hoc magis operatio erat quod fecit paraliticus, illud uero sermo et uerbum.

37.2.21 Igitur hic quidem aliter iubet soluere sabbatum, alibi uero per seipsum, hoc operatur massans lutum et ungens oculos. Facit autem hoc non transgrediens legem, sed supergrediens.

37.2.22 Sed de hiis quidem postea. Neque enim similiter de sabbato, ab ipsis accusatus excusat. Et oportet hoc obseruare cum certitudine.

Morale xxxvii. de liuore et quoniam deterius omnibus peccatis.

37.3.1 Interim autem uideamus quantum liuor malum et qualiter anime oculos excecat aduersus eius qui captus est salutem.

37.3.2 Sicut enim insani aduersus seipsos multociens impellunt ensem, ita et inuidi ad unum solum respicientes tristiciam eius cui inuident, proprie rationem non faciunt salutis.

37.3.3 Hii et feris deteriores. Igitur ille quidem aut cibo indigentes aut prius a nobis exacerbati aduersus nos armantur. Hii uero et bene patientes multociens, hii que sunt iniusta facientium benefactores disposuerunt.

37.3.4 Igitur feris quidem, hiis difficiliores sunt demonibus pares, fortassis autem illis deteriores. Illi enim ad nos quidem inexpiabilem habent inimiciciam, hiis autem quibus sunt eiusdem generis, non insidiantur.

37.3.5 Vnde istos Iudeos obstruxit Christus cum eum in Beelzebub dixerunt eicere demonia. Hii uero neque communione nature uerecundantur, neque sibi ipsis pepercerunt.

37.3.6 Prius enim quam eorum quibus inuident suas ipsorum animas torquent, tumultu omni et tristicia implentes eas uane et inaniter. Cuius enim gratia doles, o homo, proximorum bonis?

37.3.7 Dolore uero oportet nos in hiis que patimur malis, non in hiis quibus alios approbatos uidemus. Propterea omni priuatur uenia hoc peccatum.

37.3.8 Non adulter quidem habet concupiscentiam dicere. Non fur inopiam, et homicida furorem, frigidas quidem et irrationabiles, sed tamen habent quasdam occasiones dicere.

37.3.9 Tu uero quam causam dices michi? Nulla nusquam aliunde quam a malitia fientem sola. Si enim inimicos diligere iubemur cum et amicos odimus, quam soluemus uindictam?

37.3.10 Et si quis amicos diligit, in nullo melius gentilibus disponitur. Qui hiis in nullo iniusticiam intulerunt, insidiatur. Quam habebit ueniam? Quam mitigationem?

37.3.11 Audi Paulum quid ait: Si corpus meum tradidero ut ardeam, amorem autem non habuero, nichil michi prodest.

37.3.12 Quoniam autem ubi inuidia est et liuor ea que amoris interempta sunt omnibus manifestum est. Hec passio et fornicatione et adulterio multum est deterior.

37.3.13 Nam hec quidem usque ad eum qui egit stant. Liuor uero tyrannis ecclesias integras euertit, et orbem terrarum uniuersum lesit.

37.3.14 Hec homicidii mater est. Interfecit fratrem Caym, ita Iacob Esau, ita Ioseph fratres, ita homines uniuersos dyabolus.

37.3.15 Sed tu dicis quod non interficis, sed multa homicidio facis difficiliora. Orans fratrem deformari laqueos undique ponens ei, et soluens eos qui pro uirtute sunt labores, dolens quoniam orbis dominatori placet.

37.3.16 Non illum igitur sed eum qui per eum curatur impugnas. Illi iniuriam infers tuam honorem illius honori preponens. Et quod utique omnibus est difficilius quoniam et indifferens extimatur, hoc peccatum esse et nimirum aliis est difficilior.

37.3.17 Et si enim miserearis, et si uigiles, et si ieiunes omnibus sordidior factus es inuidens fratri. Et hoc illinc manifestum est. Fornicatus est quis apud Corinthios quandoque sed incusatus est, et cito est directus.

37.3.18 Inuidit Abel Caym sed non curatus est, sed deo continue incantante ei ulcus magis dolebat et fluctuabatur, et ad homicidium properabat. Ita hec illa passione difficilior, et non facile subicitur cure nisi accendamus.

37.3.19 Radicitus igitur undique eam euellamus illud intelligentes quoniam sicut offendimus deum liquati alienis bonis, ita prosperamur collocantes et communicatores nosipsos facimus eorum qui iniacent dirigenti bonorum.

37.3.20 Propterea et Paulus admonet letari cum letantibus, flere cum flentibus, ut alterutrinque magnum fructificemus lucrum.

37.3.21 Quoniam et si non laborauerimus cum laborante letantes, participes efficimur illius coronarum. Omnem abiciemus liuorem, et amorem in nostris plantabimus animabus;

37.3.22 ut applaudentes approbatis fratrum et presentibus et futuris pociamur bonis, gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY