PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.2.12 Et nimirum si malignari uellet, licebat et aliter dicere: Puta quoniam inuitus hoc facio et alio iubente. Si uero crimen est hoc, accusate eum qui iussit, et deponam lectulum, sed et curam utique occultasset.
CLOSE
Griffolini

37.2.12 At si malignius respondere uoluisset: poterat. Non sponte sua. sed alterius iussu: id facere: neque id suum. sed imperantis peccatum: et deposito lecto acceptum occultare beneficium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.2.12 At si malignius respondere voluisset, poterat: non sponte sua, sed alterius iussu id facere: neque id suum, sed imperantis peccatum, et deposito lecto acceptum occultare beneficium.
CLOSE
Montfaucon

37.2.12 Atqui si maligne agere voluisset, poterat alio modo dicere: Non lubens hoc facio, sed alio jubente. Si peccatum est, jubentem accusate, et lectum deponam, vel forte sanitatis beneficium occultasset.