Commentarius

[Homilia XXXVII]

37.1.1 Dicit ei Jesus, Vis sanus fieri? Respondit ei languidus: Etiam, Domine: sed hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam.

37.1.2 Magnum Scripturarum sacrarum lucrum, utilitas immensa, ut declarat Paulus his verbis: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines saeculorum devenerunt: ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.

37.1.3 Omnium enim medicinarum thesaurus divinae Scripturae sunt; ita ut si arrogantiam exstinguere opus sit, si concupiscentiam sedare, si pecuniarum amorem calcare, si dolorem despicere, si animum strenuum statuere, si patientiam firmare; hinc ansam magnam quis nanciscatur.

37.1.4 Quis enim vel ex iis qui cum paupertate diu concertarunt, vel gravi morbo detenti sunt, hac lecta clausula non magna afficiatur consolatione?

37.1.5 Hic quippe triginta octo annis paralyticus, singulisque annis alios videns valetudinem adeptos, se autem morbo detentum, non concidit, neque animum despondit: etsi praeteritorum moeror, et futurorum exspectatio omni ademta spe, possent illum torquere.

37.1.6 Audi ergo quid dicat, et rem tragicam edisce. Cum enim dixisset Christus: Vis sanus fieri? respondit, Etiam, Domine; sed hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam.

37.1.7 Quid his verbis miserius? quid ipsis rebus calamitosius? Viden’ animum longo tempore confectum? Viden’ compressam et sedatam iracundiam?

37.1.8 neque enim blasphemum quidpiam loquutus est, qualia in aerumnis a multis dici audimus: non maledixit diei suae; non indigne tulit interrogationem, neque dixit: Ut nos traduceres et irrideres venisti, dum interrogas num velim sanus fieri; sed mansuete et modeste admodum respondit, Etiam, Domine.

37.1.9 Etiamsi non nosset quis ille esset qui ipsum interrogabat, ignoraretque se ab illo sanandum fore; attamen leniter omnia narrat, nec quidpiam postulat, ut ii qui medicum alloquuntur, sed morbi sui tantum rationem explicat.

37.1.10 Exspectabat fortasse id subsidii allaturum ipsi Christum esse, ut in aquam conjiceret, et hisce verbis volebat ipsum ad eam rem allicere.

37.1.11 Quid ergo Christus? ostendens se verbo omnia posse: Surge, inquit, tolle grabbatum tuum, et ambula. Quidam putant hunc eumdem ipsum esse qui apud Matthaeum jacet.

37.1.12 At non est ut pluribus argumentis demonstratur. Primo quod hic neminem haberet se curantem, ille vero multos qui se curarent atque gestarent: ideoque hic dicebat, hominem non habeo.

37.1.13 Deinde ex responsione liquet. Ille namque nihil loquitur, hic omnia ad se spectantia recenset. Tertio, ex tempore: hic enim in festo et sabbato sanatus est, ille in die alia.

37.1.14 Locus quoque diversus est; nam ille domi, hic ad piscinam curatur. Modus quoque curationis diversus est: illic enim dicit,1862: dicit, Fili, Remittuntur tibi peccata; hic vero corpus primo sanat, posteaque animam curat.

37.1.15 Illic remissio, nam ait, Remittuntur tibi peccata; hic monitum et comminatio, ut sibi in posterum caveat. Noli amplius peccare, inquit, ne tibi aliquid deterius contingat.

37.1.16 Judaeorum quoque accusationes diversae sunt; hic rem in sabbato factam arguunt, illic eum blasphemiae accusant. Tu vero mihi consideres ingentem Dei sapientiam.

37.1.17 Non enim statim ipsum suscitavit; sed primum sciscitando sibi familiarem reddit, ut fidei viam paret. Neque modo suscitat et sanat; sed etiam jubet lectulum tollere, ut miraculo fidem adderet, nec posset quispiam haec speciem et fallaciam tantum esse suspicari.

37.1.18 Nisi enim membra firma robustaque essent facta, non poterat lectum tollere. Hoc vero Christus saepe facit, ut magis impudentium calumniatorum ora obstruat.

37.1.19 Nam in panum miraculis, ne quis diceret, turbam tantum satiatam fuisse, remque illam esse phantasiam, curavit ille ut multae fragmentorum reliquiae superessent:

37.1.20 leproso autem mundato dicit: Vade, ostende te sacerdoti; ut simul curationis firmam fidem faceret, et eorum qui dicebant ipsum Dei praeceptis adversari, impudentiam comprimeret.

37.1.21 Idipsum fecit quando vinum in aquam convertit: non modo enim vinum ostendit, sed Architriclino mitti curavit, ut is qui nihil gestorum se nosse confiteretur, minime suspectum redderet testimonium.

37.1.22 Ideo dixit Evangelista: Nesciebat Architriclinus unde esset, sicque omnino certum testimonium declaravit. Et postquam mortuum suscitaverat, alibi dicit: Date illi manducare, ut indubitatum resurrectionis argumentum exhiberet;

37.1.23 quibus omnibus omnibus vel insipientioribus suadet, se non fallacem vel praestigiatorem esse, sed ad communem hominum salutem venisse.

37.2.1 Sed cur ab eo fidem non requirit, ut a caecis quibus dixit: Creditis quod hoc possim facere? Quia ille nondum sciebat quis ipse esset. Neque enim ante, sed post miracula hoc facere solet.

37.2.2 Nam ii qui in caeteris potestatem ejus viderant, jure hoc audiebant, qui vero nondum didicerant quis esset, sed ex signis docendi erant, post illa edita ad fidem vocantur.

37.2.3 Ideo Matthaeus non initio signorum inducit Christum hoc dicentem; sed postquam multos curaverat, id solis duobus caecis dicit.

37.2.4 Tu vero hic paralytici fidem animadverte. Cum audiret, Tolle grabbatum tuum, et ambula; non irrisit, nec dixit, Quid hoc est?

37.2.5 Angelus descendit et turbat aquam, unumque tantum sanat. Tu vero, homo cum sis, uno praecepto plus quam Angelum te posse speras? Hoc superbia, hoc fastus est, risuque dignum.

37.2.6 Verum nihil horum dixit vel cogitavit; sed ubi primum audivit, surrexit, et sanus factus, impigre paruit jubenti: Surge, tolle grabbatum tuum, et ambula.

37.2.7 Illud certe mirandum est; sed quae sequuntur longe mirabiliora.

37.2.8 Imo vero quod initio nemine obstrepente crediderit, non ita mirabile est, ut cum postea furentibus Judaeis, undique instantibus, accusantibus, obsidentibus ac dicentibus, Non licet tibi tollere grabbatum tuum,

37.2.9 non modo illorum insaniam despexit, sed cum magna fiducia in medio theatro beneficum praedicavit, illorumque impudentiam repressit; id certe fortis animi esse dico.

37.2.10 Instantibus enim Judaeis, ac cum convitio et arrogantia dicentibus: Sabbatum est; non licet tibi tollere grabbatum tuum; audi quid respondeat: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit, Tolle grabbatum tuum, et ambula.

37.2.11 Tantum non dicens, Deliri et insani estis, dum jubetis me illum qui me a tam gravi, tam diuturno morbo liberavit, non reputare magistrum, nec jussa ejus omnia exsequi.

37.2.12 Atqui si maligne agere voluisset, poterat alio modo dicere: Non lubens hoc facio, sed alio jubente. Si peccatum est, jubentem accusate, et lectum deponam, vel forte sanitatis beneficium occultasset.

37.2.13 Nam probe sciebat ipsos non ita de violato sabbato morderi, ut de aegro curato. Sed neque hoc occultavit, nec illud dixit, nec veniam petiit; sed splendida voce beneficium confessus est et praedicavit. Ita paralyticus.

37.2.14 Illi vero quam improbe se gesserint consideres velim. Non enim dixerunt, Quis te sanum fecit? sed hoc omisso, cum strepitu magno transgressionem illam in medium adducebant.

37.2.15 Quis est ille qui dixit tibi, Tolle grabbatum tuum, et ambula? Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus autem declinavit a turba constituta in loco.

37.2.16 Et cur abscondit se Christus? Primo ut ipso absente testimonium suspicione vacuum esset: qui enim sensum restitutae sanitatis habebat, beneficii testis erat fide dignus.

37.2.17 Ad haec, ne majorem in ipsorum animis flammam accenderet; noverat1862: noverat enim vel solam ejus cui invidetur praesentiam, non parvam invidis scintillam excitare.

37.2.18 Ideo secedens, reliquit ipsis rem apud se tractandam; ita ut nihil ipse de se diceret, sed ii tantum qui curati fuerant cum accusantibus loquerentur.

37.2.19 Nam et hi quoque miraculo praebent testimonium: non enim dicunt, Cur haec jussisti fieri in sabbato? sed, cur haec facis in sabbato? non transgressionem indigne ferentes, sed paralytici valetudini invidentes.

37.2.20 Atqui si humanum opus spectes, illud potius quod paralyticus fecit erat vere opus; Christus enim verbum tantum emiserat.

37.2.21 Hic aliter jubet solvi sabbatum; alibi vero per seipsum solvit illud, cum lutum miscet, et oculos illinit. Illud autem facit, non transgrediens, sed supergrediens legem.

37.2.22 De his vero postea. Neque enim ubique simili modo de soluto sabbato accusatus sese purgat: id quod accurate observandum est.

37.3.1 Interim autem videamus quantum malum sit invidia: quo pacto mentis oculos ad perniciem invidi excaecet.

37.3.2 Quemadmodum enim furiosi gladium in seipsos saepe convertunt, ita quoque invidi, unam solum spectantes illius cui invident perniciem, contra suam salutem bruto impetu feruntur.

37.3.3 Hi vel feris sunt deteriores; nam illae, vel quod cibo egeant, vel a nobis irritatae, contra nos armantur; hi autem etiam post accepta beneficia beneficos saepe pro inimicis habent.

37.3.4 Feris sane hi deteriores sunt, daemonibus pares; imo forte pejores illis. Illi namque adversum nos implacabiles exercent inimicitias; sed sui similibus daemonibus non insidiantur;

37.3.5 ideoque hinc Christus Judaeos confutavit, cum dicerent ipsum in Beelzebub ejicere daemonia. Hi vero ne naturae quidem suae consortium reverentur, neque sibi ipsis parcunt;

37.3.6 nam ante animam suam, quam eos quibus invident, laedunt, dum illam frustra tumultu ac moerore replent. Cur, mi homo, de proximi bonis cruciaris?

37.3.7 Dolere oporteret de malis nostris, non de proximi felicitate. Quapropter hoc peccatum venia prorsus privatur.

37.3.8 Nam scortator potest concupiscentiam obtendere; fur paupertatem; homicida iram; excusationes quidem frigidas et insanas, sed quae tamen proferri queunt.

37.3.9 Tu vero, quaeso, quam causam obtendes? Nullam omnino, nisi ingentem nequitiam. Nam si inimicos diligere jubemur; si amicos odio habeamus, quo non supplicio puniemur?

37.3.10 Et si is qui amicos suos diligit, non melius quam gentes affectus est; qui se nihil laedentibus nocet, quam est habiturus veniam, quam consolationem?

37.3.11 Audi Paulum dicentem: Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

37.3.12 Quod autem ubi livor et invidia est, caritas prorsus sublata sit, nemini non notum est. Hoc vitium est fornicatione et adulterio pejus.

37.3.13 Nam illud in operante consistit; invidiae autem tyrannis, Ecclesias integras subvertit, et totum orbem labefactavit.

37.3.14 Haec caedis mater est. Hac motus Cain fratrem occidit: illa concitante Jacobum Esau, Josephum fratres, humanum genus diabolus aggressus est.

37.3.15 At tu non interficis, sed caede longe graviora perpetras, dum precaris ut frater ignominia afficiatur, dum laqueos ipsi tendis undique, dum pro virtute susceptos labores resolvis, cum aegre fers quod orbis Domino placeat.

37.3.16 Non illum ergo; sed eum quem ipse colit impugnas: illum contumelia afficis, dum honorem tuum illius honori anteponis: quodque gravissimum est, levem putas esse culpam, licet omnium deterrima sit.

37.3.17 Nam si des eleemosynam, si vigiles, si jejunes, omnium sceleratissimus es, dum fratri invides. Id vel inde constat: scortatus est quispiam apud Corinthios; sed accusatus cito resipuit;

37.3.18 Abeli Cain invidit, et nunquam emendatus est; sed licet Deus ipsi frequenter hoc ulcus memoraret, ille magis intumescebat, et ad caedem properabat; ita hoc vitium illo fortius est, neque facile curatur, nisi attendamus.

37.3.19 Radicitus ergo ipsum evellamus, illud cogitantes, nos ut Deum offendimus dum aliorum bonis invidemus, ita placemus ipsi cum congratulamur, et ita consortes efficimur bonorum quae recte operanti parata sunt.

37.3.20 Ideo Paulus hortatur gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus; ut magnum utrinque lucrum reportemus.

37.3.21 Cogitantes igitur, etsi non laboremus, si erga laborantem recte afficiamur, illius nos coronarum participes effici, livorem omnem ejiciamus, et caritatem in animis nostris inseramus;

37.3.22 ut dum fratribus praeclare agentibus plaudimus, et praesentia et futura consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria unaque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY