PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.3.4 Igitur feris quidem, hiis difficiliores sunt demonibus pares, fortassis autem illis deteriores. Illi enim ad nos quidem inexpiabilem habent inimiciciam, hiis autem quibus sunt eiusdem generis, non insidiantur.
CLOSE
Griffolini

37.3.4 Feris, inquam, saeuiores, daemonibus pares, et fortasse etiam1470/1486/1530: om. iniquiores. Ipsi nanque aduersus nos nullo amicitiae foedere hostiliter persequuntur, suo generi minime insidiantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.3.4 Feris, inquam, saeuiores, daemonibus pares, et fortasse iniquiores. Ipsi nanque nos nullo amiciciae foedere hostiliter persequuntur, suo generi minime insidiantur.
CLOSE
Montfaucon

37.3.4 Feris sane hi deteriores sunt, daemonibus pares; imo forte pejores illis. Illi namque adversum nos implacabiles exercent inimicitias; sed sui similibus daemonibus non insidiantur;