Homilia XXXVII
37.1.1 Vis sanus fieri?1470/1486: fieri Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam.
37.1.2 Maximum diuinarum scripturarum praemium, maxima utilitas. Quod Paulus testatur, inquiens: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines saeculorum deuenerunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.
37.1.3 Omnium enim medicinarum thesaurus diuinae scripturae sunt, et siue stultitiam exuere, siue affectus sedare, siue pecuniarum cupiditatem expellere, siue dolores contemnere, siue fortem animum induere, siue aduersa aequo animo tolerare uelimus, quam plurima hinc remedia inuenire possumus.
37.1.4 Quis enim siue extrema paupertate, siue diuturno morbo uexatus, si propositum hodie nobis locum legerit, non maiorem in modum consoletur,
37.1.5 cum intellexerit hunc octo et triginta annos languentem, et singulis annis alios sanitati redditos uidentem, non tamen animo lapsum desperasse, licet sola praetereuntiumB: preteruntium desperatio, omni eum spe deiicere poterat?B/F: poterat.
37.1.6 Audi ergo et uerba eius et miseriam. Cum enim dixisset Christus: Vis sanus fieri?1470/1486: fieri. domine, inquit, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam.
37.1.7 Quid hoc miserius? quid calamitosius? Vides hominem longo languore confectum? Vides humilitatem?
37.1.8 Non maledixit, ut nonnullos audimus. Non execratus est diem suum, non se irrideri arbitratus est rogatus, an uellet sanus fieri, sed perquam mansuete et humiliter, domine, inquit.
37.1.9 Atqui ignorabat percontantem, et se sanatum iri nesciebat. Nec quicquam postulat, ut qui medicum rogant, sed tantum morbum suum narrare contentus est.
37.1.10 Videbatur ei fortasse iccirco Christum interrogare, ut ipsum in piscinam mitteret, hac gratia eum sibi misericordia conciliare uult.
37.1.11 Quid tum Christus? Surge, tolle crabattum tuum et ambula. Quidam1530: Quidam eundem hunc et quem Mattheus meminit eundem1470/1486/1530: om. esse arbitrantur.
37.1.12 Non est tamen. Quod pluribus rationibus constat. Primum ille multos habebat, qui summa cura ipsum ferebant, hic neminem. Quare, inquit, hominem non habeo.
37.1.13 Deinde ille nihil locutus est, hic1470/1486/1530: ille suam narrat miseriam. Illius curationis diem non meminit Euangelista, hic in die festo sanatus est.
37.1.14 Ille domi, hic iuxta piscinam. Illi: Remittuntur tibi peccata tua, inquit, huic1470/1486/1530: huius prius corpus deinde animam curauit.
37.1.15 Illi libere peccata dimittit1470/1486/1530: dimittit peccata, remittuntur1530: remittuntur tibi, inquit, peccata tua. Hunc admonet et minatur, ut sibi in posterum1470/1486: imposterum caueat: Iam noli peccare, inquiens, ne deterius tibi aliquid contingat.
37.1.16 Accedit ad haec differens Iudaeorum calumnia: hic sabbati praeuaricationem, illic blasphemiam accusant. Tu autem immensam dei sapientiam contemplare.
37.1.17 Non enim statim sanauit, sed primum rogando sibi familiarem reddit1470/1486/1530: reddidit ad futuram fidem insinuans. Neque tantum sanauit, sed ut lectum auferat, iubet, ut miraculum crederetur, et nemo falsum et simulatum opinaretur.
37.1.18 Nisi enim firmis et robustis membris, id ferre non potuisset. Seruat hunc morem saepe numero Christus, ut maiorem in modum impudentibus1486: inmpendentibus silentium imponat.
37.1.19 Siquidem in quinque panum miraculo, ne quid suspitionis oriretur, non tantum miraculum fecit, sed uoluit ut multae fragmentorum reliquiae superessent,
37.1.20 et mundato leproso: Vade, ait, ostende te sacerdoti, simul ut miraculo certam fidem faceret, et calumniantium ipsum legem dei praeuaricare, impudentia ora1470/1486: impudentiora comprimeret.
37.1.21 Idem in nuptiis fecit. Non enim uinum simpliciter ostendit, sed ferri architriclino imperauit, ut qui id nesciret, confitendo1470/1486: confidendo indubitatum perhiberet testimonium.
37.1.22 Hac gratia Euangelista inscium architriclinum, unde id uinum esset1486: esse, demonstrauit, ut incorruptum iudicium ostenderet, et cum mortuum suscitauit. Date, inquit, ei manducare, ut certius resurrectionis signum praeberet.
37.1.23 Quibus omnibus manifeste indicat uulgo non fallacem se, neque decoeptorem, sed ad communem omnium salutem uenisse.
37.2.2 Quoniam ab iis1530: his qui suam uiderant potestatem, merito requirit ut credant, ab ignaris autem minime, nisi prius signis1530: om. admoneantur.
37.2.3 Propterea circa principium Mattheus multos curasse, et nemini potestatem suam praenuntiasse narrat.
37.2.4 Tu autem paralytici fidem consydera, qui audiens dicentem Iesum: Tolle crabattum tuum et ambula, non risit, non admiratus est inquiens.
37.2.5 Angelus descendit, et turbata aqua unum duntaxat in bonam restituit ualitudinem. Tu homo solo uerbo angelum superare confidis? Nimium tibi arrogas. Ridiculus es.
37.2.6 Nihil tale locutus est, sed ne cogitauit quidem, sed et1470/1486/1530 om. audiuit simul et surrexit, et sanatus medici praeceptum non recusauit. Tulit enim grabatum et ambulauit.
37.2.7 Id autem mirabile fuit,
37.2.8 non quod1486: quod a principio non crederent Iudaei, sed quod post miraculum Christum persequerentur, calumniarentur, detestarentur,B: om. dicerent. Non licet tibi tollere grabattum tuumB: tuum, calumniarentur, detestarentur.
37.2.9 Hic autem nihil eorum curaret1486: curat insaniam, sed fidenter in medium et1470/1486/1530: om. acceptum predicaret beneficium, et impudentes compesceret. Hoc profecto magnae fortitudinis inditium est.
37.2.10 Erat enim, inquit, sabbatum Iudaeorum in illa die, et dicentibus illis: Sabbatum est, non licet tibi tollere crabattum tuum. Audi quid respondit: Qui me sanum fecit, is mihi dixit: Tolle crabattum tuum et ambula.
37.2.11 Tantum non dicens eos deliros et insanos, cum praeciperent, ne eius qui tam graui et diuturno morbo ipsum liberauerit, mandatis pareret, et magistrum sectaretur.
37.2.12 At si malignius respondere uoluisset, poterat non sponte sua, sed alterius iussu id facere, neque id suum, sed imperantis peccatum, et deposito lecto acceptum occultare beneficium.
37.2.13 Norat enim non tam propter sabbati praeuaricationem, quam propter morbi curam Iudaeos id reprehendere. Verum neque beneficium siluit, neque deprecatus est, sed clara uoce, quid acceperit, profitetur et praedicat. Ita paralyticus.
37.2.14 Illi autem (Consydera, quaeso, hominum malignitatem) non dixerunt: Quis te sanum fecit? Sed hoc omisso in calumnia assidue uersantur:
37.2.15 Quis est homo ille, qui dixit tibi: Tolle crabattum tuum et ambula? Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Iesus autem declinauit a turba constituta in loco.
37.2.16 Quare declinauit?B: declinauit Primum, ne se absente suspitiosum uideretur testimonium. Qui enim se sanum intelligebat, certior accepti beneficii testis erat futurus.
37.2.17 Inde ne illorum insania uehementius accenderetur. Neque ignarus erat inuidiosi solum praesentiam non paruam inuidorum animis furoris scintillam excitare.
37.2.18 Discessit igitur, ut ipsi inter se de miraculo quaererent disceptarentque. Ipse nihil de se, sed qui sanatus fuerat, et ipsi calumniatores loquerentur.
37.2.19 Ipsi enim iam miraculum testantur, cum non dicerent, cur fieri ea in sabbato praeciperet, sed cur faceret, neque praeuaricationem aegre ferrent, sed paralytici inuiderent sanitati.
37.2.20 Atqui quantum ad humanum1470: humanam opus paralyticus magis legem soluerat1486: solueret quam Christus, qui tantum praecoeperat,
37.2.21 ille re ipsa legem praeuaricatus est. Alibi ipse Iesus operatus est, cum caeci nati oculis lutum illiniuit. Facit1470/1486/1530: fecit autem non in legis contemptum, sed augmentum.
37.2.22 Sed de his alias. Neque enim semper eodem modo de sabbati transgressione ab illis accusatur, quod diligenter est obseruandum.
37.3.1 Verum iam uideamus, quantum mali afferat inuidia, quo pacto mentis oculos contra propriam salutem perstringat.
37.3.2 Nam quemadmodum insani aduersus se ipsos non nunquam sententiam ferunt, ita et inuidi solam inuidiosi miseriam disquirentes eius salute et felicitate anguuntur.
37.3.3 Hi feris saeuiores. Ille enim fame impulsae nos appetunt, hi beneficos non nunquam inimicorum loco habent.
37.3.4 Feris, inquam, saeuiores, daemonibus pares, et fortasse etiam1470/1486/1530: om. iniquiores. Ipsi nanque aduersus nos nullo amicitiae foedere hostiliter persequuntur, suo generi minime insidiantur.
37.3.5 Quorum exemplo in Iudaeos Christus inuectus est, cum in Belzebul eum eiicere daemonia dixissent, homines autem neque naturae suae participes reueriti, eos infesto animo impetunt. At1486/1530: atque se ipsos prius quam quibus inuident, supplicio afficiunt,
37.3.6 animumque perturbationibus et anxietatibus temere cruciant. Quamobrem miser proximi tui commodis perturbaris?B: perturbaris.
37.3.7 Dolendum est cum malis afficimur, non cum proximi foelicitatem intuemur. Iccirco omnis uenia inuido desperanda est.
37.3.8 Nam scortator uoluptatis stimulos in excusationem affert. Fur paupertatem, homicida1470: homicidia furorem, friuolas quidem neque admittendas, qualescunque tamen excusationes.
37.3.9 Tu uero quam affers, quaeso?1470/1486: quaeso. nullam profecto, nisi animi prauitatem atque malitiam. Nam si inimicos amare iubemur, quam nam poenam1470: ponam ex amici odio daturos nos arbitramur,1470/1486/1530: arbitramur?
37.3.10 et si amicos diligendo nihil gentilem superamus, si nihil de nobis male1470/1486/1530: mali meritos persequimur, quam merebimur ueniam?
37.3.11 Audi Paulum: Et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
37.3.12 Quod autem inuidia caritatem prorsus tollat, perspicuum est. Hic affectus et fornicatione, et adulterio grauior.
37.3.13 Alterum enim in ipso auctore consumitur, inuidiae autem uis uniuersos populos perdidit, uniuersum orbem terrarum coinquinauit.
37.3.14 Ipsa caedis mater, ipsius suasu Cain fratrem interemit, ipsi Hesau in Iacob, fratrum in1470: om. Ioseph, diaboli in humanum genus odium et insidiae tribuendae sunt.
37.3.15 At tu neminem interficis, sed longe grauiora patraris, cum fratris ignominiam concupiscis, cum undique laqueos tendis, cum persequeris, ne uirtutibus inuigilet, cum aegre fers orbem terrarum debitum deo exhibere seruitium.
37.3.16 Non igitur cum illo, sed per illum cum deo bellum geris. Deo iniuriam facis, cum tuum honorem ipsius honori praeferas, et quod grauissimum est, aliis peccatis simile hoc uidetur.
37.3.17 Verum licet misericors sis, licet in uigiliis assiduus, si fratri inuides, omnium malitiam excesseris. Quod uel inde constat. Scortatus quidam apud Corynthios breui uitam emendauit.
37.3.18 Cain1470: cum fratri inuidens1470/1486: inuiderit; 1530: inuidendo1470/1486: inuiderit; 1530: inuidendo nunquam odium posuit, sed quanto frequentius a deo admonitus est, tanto magis dolebat, magis cruciabatur et properabat ad caedem. Hic ergo quam ille grauior morbus, qui nisi magna adhibita diligentia, non facile remedia admittit.
37.3.19 Eum1470/1486/1530: Eya igitur radicitus euellamus, illud1470/1486/1530: illum scientes quod quemadmodum alienis bonis inuidendo deum offendimus, ita congratulando ei gratificamur, et participes nos facimus bonorum, quae recte operantibusF: orantibus reponuntur.
37.3.20 Iccirco Paulus: Gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus. Ex utroque enim magnum lucrum consequimur.
37.3.21 Intelligentes igitur quod et si nihil laboremus, itidem tamen cum proximis affecti praemiorum participes efficimur, omni liuore abiecto,
37.3.22 fraterna omnes dilectione complectamur, et eorum commodis congratulati, praesentia et futura bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen.