PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.1.3 Omnimodorum enim sunt farmacorum, thesaurus diuina eloquia, et si in deuotionem extinguere oportet, et si concupiscenciam sedare, et si pecuniarum desiderium conculcare, et si dolorem despicere, et si bonam uoluntatem imponere, et si patientiam construere multam hinc utique quis inueniet consolationem uel occasionem.
CLOSE
Griffolini

37.1.3 Omnium enim medicinarum thesaurus diuine scripture sunt: et siue stulticiam exuere: siue affectus sedare: siue pecuniarum cupiditatem expellere: siue dolores contemnere: siue fortem animum induere: siue aduersa equo animo tolerare: uelimus. quamplurima hinc remedia inuenire possumus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.1.3 Omnium enim medicinarum thesaurus diuinae scripturae sunt, et siue stulticiam exuere, siue affectus sedare, siue pecuniarum cupiditatem expellere, siue dolores contemnere, siue fortem animum induere, siue aduersa aequo animo tolerare velimus, quamplurima hinc remedia inuenire possumus.
CLOSE
Montfaucon

37.1.3 Omnium enim medicinarum thesaurus divinae Scripturae sunt; ita ut si arrogantiam exstinguere opus sit, si concupiscentiam sedare, si pecuniarum amorem calcare, si dolorem despicere, si animum strenuum statuere, si patientiam firmare; hinc ansam magnam quis nanciscatur.