Omelia XXXVII (xxxvi)
37.1.1 Vis sanus fieri? Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, vt cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam.
37.1.2 Maximum diuinarum scripturarum praemium, maxima vtilitas: quod Paulus testatur inquiens, Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines seculorum deuenerunt, vt per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.
37.1.3 Omnium enim medicinarum thesaurus diuinae scripturae sunt, et siue stulticiam exuere, siue affectus sedare, siue pecuniarum cupiditatem expellere, siue dolores contemnere, siue fortem animum induere, siue aduersa aequo animo tolerare velimus, quamplurima hinc remedia inuenire possumus.
37.1.4 Quis enim siue extrema paupertate, siue diuturno morbo vexatus, si propositum hodie nobis locum legerit, non maiorem in modum consoletur,
37.1.5 cum intellexerit hunc octo et triginta annos languentem, et singulis annis alios sanitati redditos videntem, non tamen animo lapsum desperasse, licet sola praetereuntium desperatio omni eum spe deiicere poterat?
37.1.6 Audi ergo et verba eius, et miseriam. cum enim dixisset Christus, Vis sanus fieri? Domine, inquit, hominem non habeo, vt cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam.
37.1.7 Quid hoc miserius? quid calamitosius? Vides hominem longo languore confectum? vides humilitatem?
37.1.8 Non maledixit, vt nonnullos in afflictionibus audimus, non execratus est diem suum, non se irrideri arbitratus est, rogatus an vellet sanus fieri: sed perquam mansuete, et humiliter, Domine inquit.
37.1.9 Atqui ignorabat percontantem, et se sanatum iri nesciebat, nec quicquam postulat, vt qui medicum rogant, sed tantum morbum suum narrare contentus est.
37.1.10 Videbatur ei fortasse idcirco Christum interrogare, vt ipsum in piscinam mitteret, hac gratia eum sibi misericordia conciliare vult.
37.1.11 Quid tum Christus? Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. Quidam eundem hunc, et quem Matthaeus meminit esse arbitrantur.
37.1.12 Non est tamen, quod pluribus rationibus constat: primum ille multos habebat, qui summa cura ipsum ferebant, hic neminem: quare inquit, Hominem non habeo.
37.1.13 Deinde ille nihil locutus est, hic suam narrat miseriam: illius curationis diem non meminit euangelista, hic in die festo sanatus est:
37.1.14 ille domi, hic iuxta piscinam: illi, remittuntur tibi peccata tua, inquit, huius prius corpus deinde animam curauit,
37.1.15 illi libere dimittit peccata, Remittuntur tibi, inquit, peccata tua: hunc admonet et minatur, vt sibi in posterum caueat. Iam noli peccare, inquiens, ne deterius tibi aliquid contingat.
37.1.16 Accedit ad haec differens Iudaeorum calumnia: hic sabbati praeuaricationem, illic blasphemiam accusant. Tu autem immensam dei sapientiam contemplare,
37.1.17 non enim statim sanauit, sed primum rogando sibi familiarem reddidit, ad futuram fidem insinuans: neque tantum sanauit, sed vt lectum auferat iubet, vt miraculum crederetur, et nemo falsum et simulatum opinaretur.
37.1.18 Nisi enim firmis et robustis membris id ferre non potuisset. Seruat hunc morem saepenumero Christus, vt maiorem in modum impudentibus silentium imponat.
37.1.19 Siquidem in quinque panum miraculo, ne quid suspicionis oriretur, non tantum miraculum fecit, sed voluit vt multae fragmentorum reliquiae superessent.
37.1.20 et mundato leproso, Vade, ait, ostende te sacerdoti. Simul vt miraculo certam fidem faceret, et calumniantium ipsum legem dei praeuaricare impudentia ora comprimeret:
37.1.21 idem in nuptiis fecit: non enim vinum simpliciter ostendit, sed ferri architriclino imperauit, vt qui id nesciret, confitendo1603: confidendo indubitatum perhiberet testimonium.
37.1.22 hac gratia euangelista inscium architriclinum, vnde id vinum esset demonstrauit, vt incorruptum iudicium ostenderet. et cum mortuum suscitauit: Date, inquit, ei manducare, vt certius resurrectionis signum praeberet:
37.1.23 quibus omnibus manifeste indicat vulgo, non fallacem se, neque deceptorem, sed ad communem omnium salutem venisse.
37.2.1 Sed cur ab hoc vt ab aliis fidem non requirit, dicendo,
37.2.2 Credis quia hoc possum facere? quoniam nondum quisnam esset, aperte nouerat. Nam ab his qui suam viderant potestatem, merito requirit vt credant: ab ignaris autem minime, nisi prius admoneantur.
37.2.3 Propterea circa principium Matthaeus multos curasse, et nemini potestatem suam praenunciasse narrat.
37.2.4 Tu autem paralytici fidem considera, qui audiens dicentem Iesum, Tolle grabbatum tuum, et ambula: non risit, non admiratus est inquiens,
37.2.5 Angelus descendit, et turbata aqua vnum duntaxat in bonam restituit valetudinem: tu homo solo verbo angelum superare confidis? nimium tibi arrogas, ridiculus es.
37.2.6 Nihil tale locutus est, sed ne cogitauit quidem: sed audiuit simul et surrexit, et sanatus, medici praeceptum non recusauit. Tulit enim grabbatum, et ambulauit.
37.2.7 Id autem mirabile fuit,
37.2.8 non quod a principio non crederent Iudaei, sed quod post miraculum Christum persequerentur, calumniarentur, detestarentur, dicerent: Non licet tibi tollere grabbatum tuum.
37.2.9 Hic autem nihil eorum curaret insaniam, sed fidenter in medium, acceptum praedicaret beneficium, et impudentes compesceret. Hoc profecto magnae fortitudinis indicium est.
37.2.10 Erat enim, inquit, sabbatum Iudaeorum in illa die, et dicentibus illis: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabbatum tuum. Audi quid respondit: Qui me sanum fecit, is mihi dixit: Tolle grabbatum tuum, et ambula.
37.2.11 Tantum non dicens eos deliros et insanos, cum praeciperent ne eius qui tam graui et diuturno morbo ipsum liberauerit, mandatis pareret, et magistrum sectaretur.
37.2.12 At si malignius respondere voluisset, poterat: non sponte sua, sed alterius iussu id facere: neque id suum, sed imperantis peccatum, et deposito lecto acceptum occultare beneficium.
37.2.13 Norat enim, non tam propter sabbati praeuaricationem, quam propter morbi curam Iudaeos id reprehendere. Verum neque beneficium siluit, neque deprecatus est, sed clara voce quid acceperit, profitetur et praedicat, ita paralyticus.
37.2.14 Illi autem (considera quaeso hominum malignitatem) non dixerunt. Quis te sanum fecit? sed hoc omisso in calumnia assidue versantur:
37.2.15 Quis est homo ille, qui dixit tibi: Tolle grabbatum tuum, et ambula? Is autem qui sanus fuerat affectus1603: effectus, nesciebat quis esset. Iesus enim declinauit a turba constituta in loco.
37.2.16 Quare declinauit? Primum, vt se absente minime suspiciosum esset testimonium: qui enim se sanum intelligebat, certior accepti beneficii testis erat futurus.
37.2.17 Inde ne illorum insania vehementius accenderetur. Neque ignarus erat inuidiosi solum praesentiam non paruam inuidorum animis furoris scintillam excitare.
37.2.18 Discessit igitur, vt ipsi inter se de miraculo quaererent, disceptarentque: ipse nihil de se, sed qui sanatus fuerat, et ipsi calumniatores loquerentur.
37.2.19 Ipsi enim iam miraculum testantur, cum non dicerent, cur fieri ea in sabbato praeciperet, sed cur faceret: neque praeuaricationem aegreferrent, sed paralytici inuiderent sanitati.
37.2.20 Atqui quantum ad humanum opus, paralyticus magis legem soluerat, quam Christus, qui tantum verba protulerat:
37.2.21 ille re ipsa legem praeuaricatus est. Alibi ipse Iesus operatus est, cum caeci nati oculis lutum illiniuit: fecit autem non in legis contemptum, sed augmentum.
37.2.22 sed de his alias: neque enim semper eodem modo de sabbati transgressione ab illis accusatus respondet, quod diligenter est obseruandum.
37.3.1 Verum iam videamus, quantum mali afferat inuidia, quo pacto mentis oculos contra propriam salutem perstringat.
37.3.2 Nam quemadmodum insani aduersus seipsos frequenter gladios impellunt: ita et inuidi solam inuidiosi miseriam disquirentes, in propria laeduntur salute.
37.3.3 Hi feris etiam sunt saeuiores: illae enim fame impulsae aut a nobis prius irritatae nos appetunt, hi beneficos nonnunquam inimicorum loco habent.
37.3.4 Feris, inquam, saeuiores, daemonibus pares, et fortasse iniquiores. Ipsi nanque nos nullo amiciciae foedere hostiliter persequuntur, suo generi minime insidiantur.
37.3.5 (ideoque horum exemplo in Iudaeos Christus inuectus est, cum in Beelzebub eum eiicere daemonia dixissent:) homines autem neque naturae suae participes reueriti, eos infesto animo impetunt, atque seipsos prius, quam quibus inuident supplicio afficiunt,
37.3.6 animumque perturbationibus et anxietatibus temere cruciant. Quamobrem miser proximi tui commodis perturbaris?
37.3.7 dolendum est cum malis afficimur, non cum proximi foelicitatem intuemur. Idcirco omnis venia inuido desperanda est.
37.3.8 Nam scortator voluptatis stimulos in excusationem affert, fur paupertatem, homicida furorem, friuolas quidem neque admittendas, qualescunque tamen excusationes:
37.3.9 tu vero quam affers quaeso? nullam profecto, nisi animi prauitatem, atque maliciam. Nam si inimicos amare iubemur, quamnam poenam ex amici odio daturos nos arbitramur?
37.3.10 Et si amicos diligendo nihil gentilem superamus: si nihil de nobis mali meritos persequimur: quam merebimur veniam?
37.3.11 Audi Paulum, Et si tradidero corpus meum, ita vt ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
37.3.12 Quod autem inuidia charitatem prorsus tollat, perspicuum est. Hic affectus et fornicatione, et adulterio grauior:
37.3.13 alterum enim in ipso authore consumitur, inuidiae autem vis vniuersos populos perdidit, vniuersum orbem terrarum coinquinauit,
37.3.14 ipsa caedis mater, ipsius suasu Cain fratrem interemit, ipsi Esau in Iacob, fratrum in Ioseph, diaboli in humanum genus, odium et insidiae tribuendae sunt.
37.3.15 At tu neminem interficis, sed longe grauiora patras, cum fratris ignominiam concupiscis, cum vndique laqueos tendis, cum persequeris ne virtutibus inuigilet, cum aegrefers orbem terrarum debitum deo exhibere seruitium.
37.3.16 Non igitur cum illo, sed per illum cum deo bellum geris, deo iniuriam facis, cum tuum honorem ipsius honori praeferas: et quod grauissimum est:
37.3.17 licet misericors sis, licet in vigiliis assiduus, si fratri inuides, omnium maliciam excesseris: quod vel inde constat: Scortatus quidam apud Corinthios breui vitam emendauit:
37.3.18 Cain fratri inuidendo, nunquam odium posuit: sed quanto frequentius a deo admonitus est, tanto magis dolebat,1603: om. magis cruciabatur, et properabat ad caedem. Hic ergo quam ille grauior morbus, qui nisi magna adhibita diligentia, non facile remedia admittit.
37.3.19 Eia igitur radicitus euellamus illum, scientes quod quemadmodum alienis bonis inuidendo deum offendimus, ita congratulando ei gratificamur, et participes nos facimus bonorum, quae recte operantibus reponuntur.
37.3.20 Idcirco Paulus gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus. ex vtroque enim magnum lucrum consequimur.
37.3.21 Intelligentes igitur, quod etsi nihil laboremus, itidem tamen cum proximis affecti praemiorum paticipes efficimur: omni liuore abiecto,
37.3.22 fraterna omnes dilectione complectamur, et eorum commodis congratulati, praesentia et futura bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.