PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.3.2 Sicut enim insani aduersus seipsos multociens impellunt ensem, ita et inuidi ad unum solum respicientes tristiciam eius cui inuident, proprie rationem non faciunt salutis.
CLOSE
Griffolini

37.3.2 Nam quemadmodum insani aduersus se ipsos non nunquam sententiam ferunt, ita et inuidi solam inuidiosi miseriam disquirentes eius salute et felicitate anguuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.3.2 Nam quemadmodum insani aduersus seipsos frequenter gladios impellunt: ita et inuidi solam inuidiosi miseriam disquirentes, in propria laeduntur salute.
CLOSE
Montfaucon

37.3.2 Quemadmodum enim furiosi gladium in seipsos saepe convertunt, ita quoque invidi, unam solum spectantes illius cui invident perniciem, contra suam salutem bruto impetu feruntur.