37.3.17 Et si enim miserearis, et si uigiles, et si ieiunes omnibus sordidior factus es inuidens fratri. Et hoc illinc manifestum est. Fornicatus est quis apud Corinthios quandoque sed incusatus est, et cito est directus.
37.3.17 Verum licet misericors sis, licet in uigiliis assiduus, si fratri inuides, omnium malitiam excesseris. Quod uel inde constat. Scortatus quidam apud Corynthios breui uitam emendauit.
37.3.17 licet misericors sis, licet in vigiliis assiduus, si fratri inuides, omnium maliciam excesseris: quod vel inde constat: Scortatus quidam apud Corinthios breui vitam emendauit:
37.3.17 Nam si des eleemosynam, si vigiles, si jejunes, omnium sceleratissimus es, dum fratri invides. Id vel inde constat: scortatus est quispiam apud Corinthios; sed accusatus cito resipuit;