PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.2.19 Etenim et hii interim testimonium perhibent miraculo. Non enim dixerunt: Propter quid hoc iussisti fieri in sabbato? Sed propter quid hoc facis in sabbato? Non pro transgressione tristantes sed saluti paralitici inuidentes.
CLOSE
Griffolini

37.2.19 Ipsi enim iam miraculum testantur: cum non dicerent cur fieri ea in sabbato preciperet. sed cur faceret: neque preuaricationem egreferrent. sed paralitici inuiderent sanitati.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.2.19 Ipsi enim iam miraculum testantur, cum non dicerent, cur fieri ea in sabbato praeciperet, sed cur faceret: neque praeuaricationem aegreferrent, sed paralytici inuiderent sanitati.
CLOSE
Montfaucon

37.2.19 Nam et hi quoque miraculo praebent testimonium: non enim dicunt, Cur haec jussisti fieri in sabbato? sed, cur haec facis in sabbato? non transgressionem indigne ferentes, sed paralytici valetudini invidentes.