PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.3.18 Inuidit Abel Caym sed non curatus est, sed deo continue incantante ei ulcus magis dolebat et fluctuabatur, et ad homicidium properabat. Ita hec illa passione difficilior, et non facile subicitur cure nisi accendamus.
CLOSE
Griffolini

37.3.18 cum fratri inuiderit1530: Cain fratri inuidendo: nunquam odium posuit. sed quanto frequentius a deo admonitus est: tanto magis dolebat: magis cruciabatur: et properabat ad cedem. Hic ergo: quam ille: grauior morbus: qui nisi magna adhibita diligentia: non facile remedia admittit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.3.18 Cain fratri inuidendo, nunquam odium posuit: sed quanto frequentius a deo admonitus est, tanto magis dolebat,1603: om. magis cruciabatur, et properabat ad caedem. Hic ergo quam ille grauior morbus, qui nisi magna adhibita diligentia, non facile remedia admittit.
CLOSE
Montfaucon

37.3.18 Abeli Cain invidit, et nunquam emendatus est; sed licet Deus ipsi frequenter hoc ulcus memoraret, ille magis intumescebat, et ad caedem properabat; ita hoc vitium illo fortius est, neque facile curatur, nisi attendamus.