PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.1.8 Neque enim locutus est quid blasphemum et qualia multos audiuimus in necessitatibus. Non maledixit diem suum; non contristatus est ad interrogationem, neque dixit detrahere nobis aduenisti, et iniuriari quoniam interrogas si uolo sanus fieri. Sed mansuete et cum tranquillitate multa respondit: Vtique domine.
CLOSE
Griffolini

37.1.8 Non maledixit: ut nonnullos audimus non execratus est diem suum: non se irrideri arbitratus est: rogatus an uellet sanus fieri. sed perquam mansuete et humiliter. Domine inquit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.1.8 Non maledixit, vt nonnullos in afflictionibus audimus, non execratus est diem suum, non se irrideri arbitratus est, rogatus an vellet sanus fieri: sed perquam mansuete, et humiliter, Domine inquit.
CLOSE
Montfaucon

37.1.8 neque enim blasphemum quidpiam loquutus est, qualia in aerumnis a multis dici audimus: non maledixit diei suae; non indigne tulit interrogationem, neque dixit: Ut nos traduceres et irrideres venisti, dum interrogas num velim sanus fieri; sed mansuete et modeste admodum respondit, Etiam, Domine.