PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.1.2 Magnum diuinarum scripturarum est lucrum et copiosa est que ex ipsis est utilitas, et hoc ostendens Paulus dixit: Quecumque enim scripta sunt, in admonitionem nostram scripta sunt in quos fines seculorum deuenerunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.
CLOSE
Griffolini

37.1.2 Maximum diuinarum scripturarum praemium, maxima utilitas. Quod Paulus testatur, inquiens: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines saeculorum deuenerunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.1.2 Maximum diuinarum scripturarum praemium, maxima vtilitas: quod Paulus testatur inquiens, Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines seculorum deuenerunt, vt per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus.
CLOSE
Montfaucon

37.1.2 Magnum Scripturarum sacrarum lucrum, utilitas immensa, ut declarat Paulus his verbis: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ad quos fines saeculorum devenerunt: ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.