37.2.21 Igitur hic quidem aliter iubet soluere sabbatum, alibi uero per seipsum, hoc operatur massans lutum et ungens oculos. Facit autem hoc non transgrediens legem, sed supergrediens.
37.2.21 ille re ipsa legem praeuaricatus est. Alibi ipse Iesus operatus est, cum caeci nati oculis lutum illiniuit. Facit1470/1486/1530: fecit autem non in legis contemptum, sed augmentum.
37.2.21 ille re ipsa legem praeuaricatus est. Alibi ipse Iesus operatus est, cum caeci nati oculis lutum illiniuit: fecit autem non in legis contemptum, sed augmentum.
37.2.21 Hic aliter jubet solvi sabbatum; alibi vero per seipsum solvit illud, cum lutum miscet, et oculos illinit. Illud autem facit, non transgrediens, sed supergrediens legem.