PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

37.3.15 Sed tu dicis quod non interficis, sed multa homicidio facis difficiliora. Orans fratrem deformari laqueos undique ponens ei, et soluens eos qui pro uirtute sunt labores, dolens quoniam orbis dominatori placet.
CLOSE
Griffolini

37.3.15 At tu neminem interficis. sed longe grauiora patraris cum fratris ignominiam concupiscis: cum undique laqueos tendis cum persequeris ne uirtutibus inuigilet: cum egrefers orbem terrarum: debitum deo exhibere seruicium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

37.3.15 At tu neminem interficis, sed longe grauiora patras, cum fratris ignominiam concupiscis, cum vndique laqueos tendis, cum persequeris ne virtutibus inuigilet, cum aegrefers orbem terrarum debitum deo exhibere seruitium.
CLOSE
Montfaucon

37.3.15 At tu non interficis, sed caede longe graviora perpetras, dum precaris ut frater ignominia afficiatur, dum laqueos ipsi tendis undique, dum pro virtute susceptos labores resolvis, cum aegre fers quod orbis Domino placeat.