PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.1.13 Nam sufficiebat quidem et secundum seipsum tormentum corripere et facere sobriorem eum qui lapsus est semel. Quia uero super illato supplicio non sobrius factus eadem rursus presumit, decenter maiorem uindictam hic talis subibit, hanc ipse in seipsum prouocans.
CLOSE
Griffolini

38.1.13 Ipsum nanque peccatum1470: peccantem semel lapsum satis superque cohibere et sapientiorem reddere debebat, ne iterum in idem prolaberetur1470: prolabaretur. Verum cum neque supplicium sontem corrigit, non iniuria flagello utitur uehementiore.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.1.13 Ipsum nanque peccatum semel lapsum, satis superque cohibere, et sapientiorem reddere debebat, ne iterum in idem prolaberetur. Verum cum neque supplicium sontem corrigit, non iniuria flagello vtitur vehementiore.
CLOSE
Montfaucon

38.1.13 Semel enim lapsum debebat supplicium cohibere et ad meliorem frugem reducere. Quia vero post illatum supplicium non temperantior efficitur, sed eadem ipsa audet aggredi, jure dabit poenas ad quas inferendas ipse provocavit.