Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XXXVIII (Paris fol.65va-68rb; Harley fol.87rb-90va)
38.1.1 Post hec inuenit eum Ihesus in templo et dixit ei: Vide sanus factus es; non ultra pecca ut non deterius quid tibi fiat.
38.1.2 Versutum quid est peccatum. Versutum et anime est detrimentum, et multociens ex superhabundantia et corpora tangit hoc malum superinundans.
38.1.3 Quia enim sepius anima nobis laborante in sensibiliter habemus, corpus autem et si paruam susceperit lesionem, omne facimus studium ut liberemus ab infirmitate id.
38.1.4 Propterea et deus hoc punit magis pro hiis que illa deliquit ut per deterioris flagellum, et quod melius pociatur cura aliqua.
38.1.5 Ita et apud Corinthios eum qui fornicatus est, Paulus direxit, carnis periculo anime egritudinem detinens. Etenim corpori incisionem inducens, ita corripuit malum,
38.1.6 sicut aliquis medicus optimus ydropem uel splenem interioribus pharmacis non cedentem incendit exterius.
38.1.7 Hoc et Christus fecit in paralitico. Et uide qualiter ostendens id inducit, dicens: Vide sanus factus es; non ultra pecca ut non deterius quid tibi fiat.
38.1.8 Quid igitur hinc discimus? Primum quidem quoniam ex peccatis ei genita est, hec egritudo. Secundum uero quoniam fidelis gehenne sermo. Et tercium longum esse, et infinitum supplicium.
38.1.9 Vbi igitur sunt qui dicunt quoniam in una hora occidi, et in breui temporis momento adulteratus sum et moraliter crutior.
38.1.10 Ecce enim et hic in quot cruciabatur et tamen integram hominis uitam consumpsit in longitudine supplicii. Non enim in tempore peccata iudicantur, sed in ipsa natura delictorum.
38.1.11 Cum hiis et illud est discere quoniam et si difficilem demus uindictam pro prioribus peccatis. Deinde in eadem inciderimus difficiliora, multo magis patiemur rursus et ualde decenter.
38.1.12 Qui enim neque supplicio factus est melior ut insensibilis de reliquo et contemptorum ad maius ducitur tormentum.
38.1.13 Nam sufficiebat quidem et secundum seipsum tormentum corripere et facere sobriorem eum qui lapsus est semel. Quia uero super illato supplicio non sobrius factus eadem rursus presumit, decenter maiorem uindictam hic talis subibit, hanc ipse in seipsum prouocans.
38.1.14 Si uero et hic puniti rursus in eadem incidentes difficilius cruciamur cum peccantes nequaquam supplicio subicimur. Qualiter non uehementer oportet tunc maxime formidare et tremere quasi importabilia debentes sustinere?
38.1.15 Et cuius gratia ait non omnes ita torquentur? Etenim multos uidemus malorum bene corpore pacientes florentes, et multa pocientes prosperitate. Sed ne confidamus, sed in hiis omnibus maxime super nosipsos lacrimemur.
38.1.16 Nichil enim nosipsos hic pati maticulum fit maioris illic supplicii, et hoc ostendens Paulus dicebat: Nunc autem iudicati a domino castigamur, ut non cum mundo condempnemur.
38.1.17 Nam que quidem hic, admonitionis sunt. Que uero illic supplicii sunt. Quid igitur? Omnes ait egritudines expectatis? Non omnes quidem, sed plures. Quedam autem a pigricia sunt.
38.1.18 Etenim gastrimargia et ebrietas et desidia, tales generant passiones. Oportet autem ubique obseruare unum solum, ut cum gratiarum actione feramus omnem plagam.
38.1.19 Fiunt autem et propter peccata quemadmodum et in libris regum uidemus quemdam pedum dolore detentum propter hoc. Fiunt autem et propter approbationem sicut et Iob ait Deus: Non alter tibi existimas me existere quam ut iustus appareas?
38.1.20 Si quid utique in paraliticis hiis peccata in medium fert Christus? Etenim illi qui apud Matheum ponitur dicit: Confide fili, dimittuntur tibi peccata. Et hic dicit: Vide sanus factus es; non ultra pecca.
38.1.21 Et noui quidem quoniam quidam paralitico huic detrahentes aiunt eum Christi factum fuisse accusatorem, et propter hoc hec audisse. Quid igitur de illo qui apud Matheum eadem fere audiente dicemus? Etenim et illi ait: Dimittuntur peccata tua.
38.1.22 Vnde manifestum est quoniam neque hic huius gratia materie hec audiuit, et hoc ex hiis que inducuntur manifestius est dicere. Post hec enim, ait, inuenit eum in templo Ihesus, quod maxime religionis est signum. Non enim seccessit ad nundinas et circuitiones, neque uoluptati et remissioni dedit seipsum, sed in templo conuersabatur.
38.1.23 Et nimirum tantum debebat sustinere super incursum et ab omnibus abigi inde. Sed nichil horum suasit eum desistere a templo. Inueniens igitur eum Christus et postquam redargutus est a Iudeis, nichil tale enigmatice ostendit.
38.1.24 Si autem huius incusare uellet, dixisset utique ad eum, rursus eadem conaris et neque cura factus est melior? Sed nichil horum dixit sed ad futurum eum munit solum.
38.2.1 Quid utique igitur et claudos et debiles curans nusquam horum meminit? Michi uidetur his quidem ex peccatis egritudines factas, alius autem ex infirmitate naturali.
38.2.2 Si uero non hoc et aliis per hos et per ea que hiis dicta sunt loqutus est. Quia enim aliis omnibus egritudo hec difficilior per hanc maiorem minores dirigit.
38.2.3 Quemadmodum enim curans quendam alium annuciauit dare gloriam deo, non illi soli hec admonens, sed et per illum omnibus, ita et hos et per hos reliquos omnes admonet et consiliatur, hec que ad eos dixit.
38.2.4 Cum hiis autem et illud est dicere, quoniam multum inesse uidit eius anime patientiam, et ut ualentem annunciationem suspicere, admonet et beneficio et timore futurorum malorum detinens eum in sanitate.
38.2.5 Et inde non tumidum. Non enim dixit, uide sanum te feci, sed sanus factus es; non ultra pecca. Et rursus non dixit, ut non te torqueam, sed ut non deterius quid tibi fiat.
38.2.6 Impersonaliter utraque ponens et ostendens gratie magis existentem hanc sanitatem quam dignationis. Non enim ostendit quoniam dignam dans erutus est uindictam, sed quoniam clementia saluatus est.
38.2.7 Quia nisi hoc esset, dixisset utique: Ecce dedisti peccatorum uindictam sufficientem, muniaris de reliquo. Nunc autem non ita dixit, sed qualiter: Vide sanus factus es; non ultra pecca.
38.2.8 Hec et nobis ipsis continue superducamus. Et siquidem cruciati eruamur? Hoc ad seipsum unusquisque dicat: Vide sanus factus es; non ultra pecca.
38.2.9 Si uero non dederimus uindictam in eisdem manentes, illud apostolicum supercantemus quoniam benignitas dei ad penitenciam nos ducit. Secundum uero duriciam et impenitibile nostrum cor, thesaurizamus nobis ipsis iram.
38.2.10 Non instringendo nostrum corpus solum, sed et aliunde manum ei tribuit proprie deitatis signum. In dicendo enim non ultra pecca, ostendit scientem omnia que ab eo facta sunt delicta. Vnde et ad futura debebat dignus fide esse.
38.2.11 Abiit igitur homo et annunciauit Iudeis quoniam Ihesus est qui fecit eum sanum. Et uide eum rursus in eamdem manentem deuotionem.
38.2.12 Non enim dixit quoniam est qui dixit: Tolle grabatum tuum. Qui enim quod uidebant crimen semper afferebant, ipse excusationem semper premittit. Rursus medicum manifestum faciens et alios attrahere studens et proprios facere.
38.2.13 Non enim ita insensibilis erat ut post tantum beneficium et admonitionem tradat benefactorem et maligna mente hoc dicat.
38.2.14 Et si enim et fera esset. Si enim inhumanis quidam esset quidam et lapideus sufficiens erat beneficium et timor eum esset detinere. Etenim insistentes habens minas, timeret utique ne deterius quid pateretur maximas suscipiens medici ueritatis ostensiones.
38.2.15 Aliterque si detrahere uellet, sanitatem tacens transgressionem dixisset utique et accusasset.
38.2.16 Sed non est hoc non est, sed multe propalationis uerba et deuotionis, et preconatur benefactorem non minus ceco. Quid enim ille ait? Fecit lutum et unxit meos oculos.
38.2.17 Ita et hic: Ihesus est qui fecit me sanum. Persequebantur igitur eum Iudei quoniam hec faciebat in sabbato.
38.2.18 Quid igitur Christus? Pater meus, ait, usque modo operatur et ego operor. Nam quando quidem pro discipulis excusare oportebat, Dauid conseruum eorum in medium ferebat: Non legistis, dicens, quid fecit Dauid quando esuriuit ipse?
38.2.19 Quando uero de seipso ad patrem refugit, alterutrimque equalitatem honoris ostendens et in dicendo patrem singulariter et in agendo eadem illi.
38.2.20 Et propter quid non dixit ea que circa Iherico facta sunt? Reducere eos a terra uoluit, ut non ultra ut homini attendant, sed ut deo promulgare debenti. Si uero non naturalis erat filius et non eiusdem subere. Hec excusatio accusatione maior est.
38.2.21 Neque enim si quis prefectus legem regalem transponens, deinde accusatus excuset et dicat quoniam et rex soluit, poterit effugere. Sed et maius ita hoc crimen operatur.
38.2.22 Sed quia paria que dignitatis, propterea hec et que excusationis completa sunt sine omni infallacia. A quibus rebus enim, ait, absoluitis deum a criminibus ab eiusdem et me.
38.2.23 Propterea et preassumens dixit: Pater meus ut inuitis suadeat eadem concedere certissima proprietate erubescentes.
38.2.24 Si uero dicat quis et ubi pater operator. die septima requiescens ab omnibus operibus suis modum discat secundum que operatur. Quis igitur modus operationis prouidet, continet que facta sunt omnia.
38.2.25 Videns igitur solem orientem et lunam currentem et stagna et fontes et flumina et pluuias et nature cursum, qui in seminibus, qui in corporibus irrationabilium et alia omnia per que hoc esse constitit, disce perpetuam patris operationem: Oriri enim facit solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.
38.2.26 Et rursus: Si uero fenum agri quod hodie est et cras in ignem mittitur, ita deus uestit. Et de uolucribus loquens rursus pater uester celestis nutrit eas.
38.3.1 Igitur ubi quidem per uerba omne fecit in sabbato, nichil plus adiecit, sed ab hiis que in templo fiebant et ab hiis que ipsi agunt, soluit crimina.
38.3.2 Vbi uero et opus fieri iussit, puta lectulum leuare, nichil magnum ad rem conferens, hoc unum ostendens solum manifestam sabbati solutionem, ad maius reducit sermonem, magis eos percutere uolens ad patris dignitate et reducere ad excelsius.
38.3.3 Propterea cum de sabbato erat sermo, neque ut homo solum excusat, neque ut deus solum, sed quandoque quidem hoc modo, quandoque uero illo.
38.3.4 Volebat enim utraque credi et condescensionis dispensationem et deitatis dignitatem. Propterea nunc ut deus excusat.
38.3.5 Si enim deberet semper ab humanis loqui eis, solum mansissent in eadem humilitate. Idcirco ut non hoc fieret, patrem in medium ducit.
38.3.6 Et nimirum et ipse creature in sabbato operantur. Etenim sol currit et flumina fluunt et fontes irrigant et mulieres pariunt.
38.3.7 Sed ut discas quoniam non creaturarum est hoc, non dixit: Vtique operor etenim pater meus operatur.
38.3.8 Propterea igitur magis querebant eum Iudei, ait, interficere, quoniam non solum soluebat sabbatum, sed quoniam et patrem proprium dicebat deum, parem seipsum faciens deo.
38.3.9 Et nimirum non factus est hoc solum. Non enim in uerbis hoc ostendebat solum, sed multo maxime in rebus. Quid utique? Quoniam in sermonibus quidem habent causari et elationem incusare.
38.3.10 Rerum uero uidentes ueritatem euenientem, et in operibus uirtutem, nichil contradicere de reliquo poterant.
38.3.11 Sed qui nolunt cum bona mente hec suscipere, aiunt, quoniam non Christus fecit seipsum parem deo, sed Iudei hoc suspicabantur. Quo circa desuper age eis que dicta sunt superueniamus.
38.3.12 Dic utique michi. Persequebantur Christum Iudei autem non persequebantur? Omnibus manifestum est quoniam persequebantur et propter hoc persequebantur, aut propter aliud quid?
38.3.13 Et hoc in confessionem deductum est quoniam propter hoc: Soluebat sabbatum uel non soluebat? Neque habet utique quis contradicere. Patrem proprium dicebat deum aut non dicebat? Et hoc uerum est. Quare et ea que sunt deinceps, eidem consequentie adherent?
38.3.14 Sicut enim hoc idem patrem dicere proprium deum et soluere sabbatum, et persequi eum Iudeos propter illud. Et propter hoc magis non suspicionis erat false, sed rei uere.
38.3.15 Ita hoc id est parem seipsum facere deo, eiusdem mentis enunciatio erat. Sed et ab hiis que ante dicta sunt, hoc manifestius est uidere.
38.3.16 Hoc enim id est pater meus operatur et ego operor parem est seipsum ostendentis deo. Non enim dedit in hiis ullam differenciam.
38.3.17 Non enim dixit: Ille quidem operatur, ego uero ministro, sed sicut ille operatur et ego, et parilitatem multam monstrauit.
38.3.18 Si uero hoc ipse non uolebat construere, sed Iudei hoc inaniter suspicabantur. Non utique dimisisset eorum esse mentem fallitam, sed et correxisset utique hoc.
38.3.19 Sed et euangelista non utique tacuisset hoc sed dixisset utique manifeste quoniam Iudei quidem ita suspicabantur. Ipse uero non faciebat seipsum parem deo sicut et alibi multis in locis hoc idem facit, cum uideat aliter quidem dictum, aliter uero in suspicationem deductum quod dictum est, puta. Soluite templum hoc dixit Christus et ego in tribus diebus suscitabo illud de carne sua dicens.
38.3.20 Sed Iudei hoc non intelligentes et extimantes de Iudaico templo dici, in quadraginta et sex annis dixerunt fabricatum est templum hoc, et in tribus diebus tu suscitabis id?
38.3.21 Quia igitur aliud quidem dixit ille, aliud uero suspicati sunt illi. Nam ipse quidem de carne sua dixit, illi uero de templo sui ipsorum estimabant hoc dictum esse, designans hoc euangelista magis autem corrigens eorum suspicationem induxit, dicens: Ipse uero dicebat de templo corporis sui.
38.3.22 Quare si et hic Christus quidem non faciebat seipsum parem patri, neque hoc uolebat representare. Iudei uero hoc suspicati sunt. Correxisset utique et hic suspicationem eorum et dixisset. Iudei quidem extimabant seipsum parem facere deo, ille uero non de parilitate dixit. Etenim neque hic in soluite templum, hoc solum est facta correctio.
38.3.23 Neque hic Iohannes solus corrigit. Sed et alibi rursus hoc idem uidetur faciens, et aliud euangelista. Quoniam enim annunciauit discipulis, dicens: Attendite a fermento Phariseorum et Saduceorum. Illi uero cogitabant, dicentes: Quoniam panes non suscepimus.
38.3.24 Et aliud quidem ipse dixit fermentum doctrinam uocans. Aliud uero suspicati sunt discipuli de panibus dictum esse extimantes, corrigit id rursus non adhuc euangelista sed ipse Christus, ita dicens: Qualiter non intelligitis neque attenditis quoniam non de panibus dixi uobis?
38.3.25 Hic uero nichil tale. Et nimirum ait sed hoc ipsum destruens induxit. Non potest filius facere a semetipso quid. Igitur contrarium quidem homo fecit. Neque enim destruens sed et superastringens parilitatem hoc dicit. Sed attendite cum certitudine.
38.3.26 Non enim quod contingit est quod queritur. Hoc enim id est a seipso multis in locis scripture ponitur, et de seipso et de spiritu sancto. Et oportet discere dictionis huius uirtutem ut nunquam maxime peccemus.
38.3.27 Si enim ipsam secundum seipsam exceperit, quis ut est promptum excipere. Intuere quam maximum sequitur inconueniens. Neque enim dixit quoniam hec quidem potest a seipso facere.
38.4.1 Illa uero non potest, sed uniuersaliter dixit. Non potest filius facere a seipso quid. Interrogabimus igitur eum qui contradicit his. Nichil igitur a seipso potest facere aliud filius? Dic michi.
38.4.2 Et si dixerit quoniam nichil, dicemus quoniam et nimirum maximum bonorum a seipso fecit. Et clamat hoc Paulus, dicens: Qui in forma dei existens non rapinam extimauit hoc id est esse pariter deo, sed seipsum exinaniuit formam serui accipiens.
38.4.3 Et rursus ipse Christus alibi: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo sumere eam, et nullus leuat eam a me, ego ponam eam.
38.4.4 Vides et mortis et uite potestatem habentem et tantam dispensationem a seipso operatum? Et quid dico de Christo?
38.4.5 Nos enim quibus nichil uilius fiet, et in qua multa a nobis ipsis gerimus et malitiam a nobis ipsis optantes et uirtutem a nobis ipsis pertranseuntes.
38.4.6 Si uero non a nobis ipsis neque potestatem habentes, neque in gehennam peccantes incidemus, neque regno dirigentes pociemur.
38.4.7 Nichil igitur aliud est hoc id est a seipso non potest facere quid, quam quoniam nichil contrarium patri, nichil alienum, nichil exterum. Quod maxime parilitatem ostendentis et multam consonanciam est.
38.4.8 Et cuius gratia non dicit quoniam nichil contrarium facit, sed quoniam non potest? Hinc ostendens rursus indissimilitudinem et certitudinem parilitatis. Non enim imbecillitatem eius accusat hoc uerbum, sed et multam eius uirtutem ostendit.
38.4.9 Quia et alibi de patre ait Paulus: Vt per duas res intranspossibiles in quibus impossibile fieri mentiri deum. Et rursus: Si negauerimus, ille fidelis manet. Negare seipsum non potest.
38.4.10 Et non utique hoc id est impossibile ostensiuum imbecillitatis sed uirtutis est et uirtutis ineffabilis. Quod igitur dicit: Hoc est quoniam omnium non susceptibilis substantia illa talium est.
38.4.11 Sicut enim cum dicimus et nos: Impossibile est deum peccare; non imbecillitatem eius accusamus, sed ineffabilem quamdam eius uirtutem testamur.
38.4.12 Ita utique et ipse cum dicat. Non possum a meipso facere quid; hoc dicit quoniam impossibile et non contingibile est me facere contrarium patri.
38.4.13 Et ut discas quoniam hoc est quod dicitur, ea que sunt deinceps tractantes, sciemus quibus concordat Christus, utrum hiis que a nobis dicta sunt, aut hiis que a nobis.
38.4.14 Nam tu quidem ais potestatem destruere uerbum hoc et decentem auctoritatem eius et uirtutem, imbecillitatem ostendere. Ego uero dico quoniam parilitatem et indissimilitudinem, et id quod quasi ex una mente et potestate et uirtute fit, ostendit hoc.
38.4.15 Igitur ipsum interrogemus Christum et uideamus per ea que ait deinceps utrum ad tuam suspicionem aut ad nostram, interpretetur ea que dicta sunt.
38.4.16 Quid igitur ait? Que enim utique pater facit, hoc et filius similiter facit. Vides qualiter radicitus destruxit quod uestrum, et que dicta sunt a nobis certificauit?
38.4.17 Si enim a seipso nichil facit, erit neque pater a seipso quid faciens si demum similiter ei omnia facit. Si uero a seipso omnia facit pater, erit et filius ita faciens ut hoc id est similiter maneat. Quia si non hoc est, aliud inconueniens sequitur.
38.4.18 Neque enim dixit quoniam que uidit patrem facientem facit, sed nisi quid uiderit patrem facientem non facit omni coextendens tempori ipsum hunc sermonem. Et erit secundum nos semper eadem discens.
38.4.19 Vides qualiter intelligentia est excels, humilitas autem uerbi et eos qui ualde sunt inuerecundi et nolentes cogit fugere terrenitatem quod ualde a dignitate illa dissonat?
38.4.20 Quis enim ita miser et infelix ut dicat filium secundum unamquamque diem discere que oporteat facere? Qualiter autem erit illud uerum hoc scilicet, tu autem ipse es et anni tui non deficient?
38.4.21 Qualiter autem et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil, si demum hoc quidem pater facit alia uero ipse uidens imitatur?
38.4.22 Vides quoniam ex hiis que superius dicta sunt et ex hiis que post hec dicuntur, ostenditur auctoritatis demonstratio? Si uero humilius producit uerborum quedam ne mireris.
38.4.23 Quia enim persequebantur eum excelsa audientes, et contrarium deo esse extimabant, parum remittens per uerba sola, rursus ad excelsiora reducit sermonem, deinde rursus ad humilia uarians suam doctrinam ut facile susceptibilis fiat et indeuotis.
38.4.24 Intuere uero dicens, pater meus usque modo operatur et ego operor, et enuncians parem seipsum deo rursus dicit: Non potest a seipso facere filius quid, nisi quod uiderit patrem facientem.
38.4.25 Deinde rursus ad excelsius: Que enim utique ille facit, hec similiter et filius facit. Rursus ad humilius: Pater amat filium et omnia ostendit ei que ipse facit, et maiora hiis ostendet ei opera.
38.4.26 Vides quantum rursus quod humile? Quare decenter quod dixi et dicens non cessabo? Hoc et nunc dico.
38.4.27 Quoniam cum utique terrestre quid et humile dicat, cum superhabundantia id ponit, ut et indeuotis uerborum uilitas suadeat, cum pia mente suscipiat intelligentias.
38.4.28 Quia enim hoc est excogita qualiter inconueniens est, quod dictum est ab ipsis uerbis exercitans. Cum enim dicat et maiora hiis ostendet ei opera, inuenietur multa nondum discens. Quod neque de apostolis est dicere.
38.4.29 Spiritus enim semel suscipientes gratiam repente simul et omnia nouerunt, et potuerunt illi quecumque et nosse eos et posse oportebat.
38.4.30 Hic uero inuenietur multa que nosse oporteret, nondum discens. Et quid isto fiet umquam inconunientius? Quid igitur est quod dictum est?
38.4.31 Quia paraliticum constrinxit, debet autem et mortuum suscitare, propterea hoc dixit quasi hoc dicens: Miramini quia paraliticum strinxi, maiora hiis uidebitis.
38.4.32 Sed ita quidem non dixit, humilius autem quodammodo pertransit ut eorum mitiget insaniam, et ut discas quoniam hoc id est ostendet, non proprie dictum est, audi ea que deinceps que inducit rursus:
38.4.33 Sicut enim pater suscitat mortuos et uiuificat ait, ita et filius quos uult uiuificat. Et nimirum hoc id est non potest a seipso facere, hinc est quos uult, contrarium est. Si enim quos uult suscitat, potest a seipso facere quid.
38.4.34 Hoc enim id est uelle, potestatis est. Si uero non potest a seipso facere quid, non adhuc quos uult uiuificat. Nam hoc quidem id est sicut pater suscitat potestatis, ostendit indissimilitudinem, hoc autem id est quos uult, potestatis parilitatem.
38.4.35 Vides quoniam sicut hoc id est non potest facere a seipso non potestatem destruentis est, sed indissimilitudine uirtutis et uoluntatis ostendentis, ita et hoc id est ostendit ei intellige.
38.4.36 Etenim et alibi ait: Ego suscitabo eum in ultima die. Et rursus ostendens quoniam non actum suscipiens facit. Ego sum resurrectio, ait, et uita.
38.4.37 Deinde ut non dicas quoniam mortuos quidem suscitat quos uult et uiuificat. Alia uero non ita facit preassumens, omnem precludit contradictionem tale, dicens:
38.4.38 Quecumque enim ille facit, hec et filius similiter facit ostendens quoniam et omnia que ille et ita ut ille facit.
38.4.39 Et si mortuorum dicat resurrectionem, et si corporum plasmationes, et si peccatorum remissionem, et si aliud quodcumque similiter operatur ei qui genuit.
38.5.1 Sed nulli horum attendunt qui sui ipsorum negligunt salutem. Tantum malum est presistentiam concupiscere. Hoc hereses genuit; hoc gentilium firmauit impietatem.
38.5.2 Nam deus quidem inuisibilia eius uoluit per creatura mundi huius intelligi. Illi uero hec dimittentes et dignantes perire doctrinam, aliam inciderunt sibi ipsis uiam.
38.5.3 Idcirco et ab existente ceciderunt, proptera et Iudei non crediderunt gloriam ad inuicem accipientes eam que a deo gloriam non querentes.
Morale xxxviii. de uana gloria et eterna pena.
38.5.4 Sed nos dilecti hanc fugiamus egritudinem cum superhabundancia et omni studio. Et si infinitas directiones habeamus, omnes sufficiens est dissoluere uane glorie iactura. Si igitur laudes amamus, eas que a deo sunt queramus laudes.
38.5.5 Nam que quidem ab hominibus est laus qualiscumque fuerit, simul et apparuit et periit. Et si non periit, lucrum nullum nobis attulit. Sed et a iudicio fit corrupto multociens.
38.5.6 Quid enim mirabile ea que ab hominibus est habet gloria, qua et saltantes potiuntur iuuenes et corrupte mulieres et auari et raptores?
38.5.7 Qui uero apud deum in admirationem deuenit, non cum hiis sed cum sanctis illis prophetis dico et apostolis qui angelicam ostenderunt uitam in admiratione deducitur.
38.5.8 Si uero circumducere turbas et uideri desideramus, scrutemur ipsum secundum seipsum et nullo dignum inueniemus existentes.
38.5.9 Vniuersaliter autem si et turbas amas, attrahe plebem angelorum et fias terribilis demonibus et humanorum nullam facies rationem.
38.5.10 Sed omnia ita conculcabis clara ut gurgitem luteum et uidebis tunc manifeste quoniam nichil ita preparat animam deformare ut gloriam amare.
38.5.11 Non enim est, non est eum qui hanc amat, uiuere uitam crucifixam. Quemadmodum non est eum qui conculcauit hanc, non plures passionum conculcare.
38.5.12 Qui hanc superauit, et inuidiam et auaritiam, et omnes uincet difficiles egritudines.
38.5.13 Et qualiter eam superabimus ait? Si ad aliam respexerimus gloriam que ex celis a qua eicere nos hec cogit.
38.5.14 Illa enim et hic facit claros, et nobiscum ad futuram secedit uitam, et ab omni nos liberat seruitute carnali, cui cum multa miseria seruimus. Nunc totos nosipsos terre et hiis que sunt ab hac tradentes rebus.
38.5.15 Et si enim in forum immittas te, et si in domum intres, et si in uias, et si in apothecas, et si in diuersoria, et si in hospitales, et si in nauim, et si in insulam, et si in regias, et si in iudicia, et si in consiliatoria, ubique presentium et secularium rerum uidebis sollicitudinem, et unumquemque pro hiis inhiantem, et presentes et absentantes manentes, nauigantes et agricolas et eos qui in agris et eos qui in ciuitatibus omnes simpliciter.
38.5.16 Que igitur nobis spes erit salutis, cum terram habitantes dei non que sunt dei sciamus? Sed iussi esse exteri ab hiis que hic sunt, exteri a celis simus et eorum que hic sunt ciues? Quid hac insensualitate deterius fiet umquam?
38.5.17 Cum secundum unamquamque diem ea que iudicii ea que regni audientes eos qui sub Noe audientes erant, imitemur eos qui in Sodomis experiencia rerum expectantes omnia discere.
38.5.18 Et nimirum propter hec omnia illa scripta sunt, ut si quis futuris decredit ab hiis que facta sunt manifestam suscipiet et de futuris demonstrationem.
38.5.19 Hec igitur intelligentes et preterita et futura parum saltim respiremus a difficili hac seruitute et aliam anime faciamus rationem ut in presentibus et futuris pociamur bonis gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum amen.