PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.3.22 Quare si et hic Christus quidem non faciebat seipsum parem patri, neque hoc uolebat representare. Iudei uero hoc suspicati sunt. Correxisset utique et hic suspicationem eorum et dixisset. Iudei quidem extimabant seipsum parem facere deo, ille uero non de parilitate dixit. Etenim neque hic in soluite templum, hoc solum est facta correctio.
CLOSE
Griffolini

38.3.22 Ita si hoc in loco aliter Christus sensisset, quam illi essent suspicati, profecto dixisset, Iudaeos quidem credidisse Christum aequalem se deo facere, ipsum autem non de eiusmodi aequalitate locutum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.3.22 ita si hoc in loco aliter Christus sensisset, quam illi essent suspicati, profecto dixisset Iudaeos quidem credidisse Christum aequalem se deo facere. Ipsum autem non de eiusmodi aequalitate locutum.
CLOSE
Montfaucon

38.3.22 Itaque si hoc loco Christus non se aequalem Patri fecisset, Judaeorum certe id opinantium sententiam emendavisset, dixissetque: Judaei putabant ipsum se Deo aequalem facere, ipse vero non de aequalitate illa loquebatur.