Commentarius

[Homilia XXXVIII]

38.1.1 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit ei: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat.

38.1.2 Res gravis peccatum est, res certe gravis et animae pernicies; ita ut ex redundantia saepe etiam corpora laedat.

38.1.3 Quia enim ut plurimum aegrotante anima, nullo afficimur dolore; si vero corpus tantillum laboret, omnem adhibemus operam ut ipsum ab infirmitate liberemus, eo quod illam sentiamus;

38.1.4 ideo Deus corpus castigat ob animae peccata; ut inferioris partis castigatione, superiori valetudinem pariat.

38.1.5 Sic et apud Corinthios fornicatorem Paulus emendavit, per carnis interitum animae morbum cohibens: nam invecta in corpus sectione, sic malum compressit:

38.1.6 haud secus quam medicus optimus, qui cum hydropisin aut splenem interioribus pharmacis non cedere videt, exterius urit.

38.1.7 Sic erga paralyticum egit Christus: ac vide quomodo id declaret: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

38.1.8 Quid igitur inde discimus? Primum ex peccato ipsi natum morbum; secundo, vere credendam esse gehennam; tertio, diuturnum atque perpetuum esse supplicium.

38.1.9 Ubinam ergo sunt illi qui dicunt, horae unius spatio occidi, brevi tempore adulterium commisi, et immortales dabo poenas?

38.1.10 Ecce hic non tot peccavit quot plexus est annis, et in diuturnitate poenae totam fere hominis vitam absumsit. Non enim ex tempore peccata metitur Deus; sed ex ipsa scelerum natura.

38.1.11 Ad haec illud quoque considerandum, etsi graves priorum scelerum poenas demus; si in eadem postea incidamus, longe graviora nos deinceps passuros, ac jure merito.

38.1.12 Is enim qui ne supplicio quidem melior efficitur, quasi stupidus demum et contemtor in majorem ducetur cruciatum.

38.1.13 Semel enim lapsum debebat supplicium cohibere et ad meliorem frugem reducere. Quia vero post illatum supplicium non temperantior efficitur, sed eadem ipsa audet aggredi, jure dabit poenas ad quas inferendas ipse provocavit.

38.1.14 Si vero peccata hic repetita gravius puniuntur, quando hic nullas peccatorum poenas damus, annon magnopere timendum tremendumque nobis est, utpote intolerabilia passuris?

38.1.15 Et cur, inquies, non omnes sic puniuntur? Multos enim scelestos videmus pingui valetudine fruentes, prosperaque fruentes fortuna. Verum ne fidamus, sed hujusmodi homines omnium maxime deploremus.

38.1.16 Si enim hic nihil patiantur, hoc illis viaticum est ad majus supplicium. Hoc Paulus his verbis significavit: Nunc autem cum judicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

38.1.17 Hic admonitio, illic supplicium. Quid igitur,1862: igitur? inquies, an morbi omnes ex peccatis oriuntur? Non omnes, sed plurimi. Quidam enim ex segnitie ortum habent.

38.1.18 Nam gula, ebrietas, segnities, hujusmodi morbos pariunt. Unum porro ubique observandum est, ut plagam omnem cum gratiarum actione feramus.

38.1.19 Propter peccata etiam inferuntur morbi: nam in libris Regum quemdam videmus ideo podagra laborantem. Veniunt etiam ut probatiores reddamur; hinc Jobo dicit Deus: Ne me putes aliter sic tecum egisse, nisi ut justus appareas?

38.1.20 Sed cur cum de his paralyticis agitur, peccata in medium Christus adducit? Nam et illi cujus Matthaeus meminit ait, Confide, fili, remittuntur tibi peccata; et huic, Vide, sanus factus es, noli amplius peccare.

38.1.21 Scio quosdam hunc paralyticum criminari, quod Christum accusaverit, et ideo illa audisse dicunt. Quid ergo de paralytico illo dicemus, de quo Matthaeus, qui eadem pene audivit? Nam illi quoque dixit, Remittuntur tibi peccata.

38.1.22 Unde palam est eum, non illa de causa haec audivisse: quod ex sequentibus clarius ediscere licet. Postea enim, inquit, invenit eum in templo Jesus: quod sane pietatis signum erat; non enim forum et ambulacra petebat, neque cibo et desidiae se dedebat; sed in templo degebat:

38.1.23 etiamsi illinc se ab omnibus pellendum exspectaret, nihil ipsi suasit ut a templo discederet. Cum ergo Christus illum invenisset; postquam cum Judaeis loquutus fuerat, nihil hujusmodi subindicavit.

38.1.24 Quod si hac de re illum accusare voluisset, dixisset illi: Rursus in iisdem persistis, nec ex recuperata valetudine factus es melior? Verum nihil dicit hujusmodi, sed in posterum cautiorem reddit.

38.2.1 Cur autem cum claudos et mutilos curat, nihil hujusmodi loquitur? Mihi quidem videtur his quidem morbum in peccatorum poenam venisse, aliis vero ex corporea infirmitate.

38.2.2 Nisi hoc esset, alios quoque eadem de causa alloquutus fuisset. Cum enim hic morbus caeterorum omnium sit gravissimus, per eum etiam minoribus remedium praebet.

38.2.3 Sicut enim cum alium quemdam curavisset, praecepit ei ut daret gloriam Deo; non illi soli hoc monitum dans, sed per illum omnibus; sic per hos etiam, caeteros omnes hortatur, et haec monita dat singulis.

38.2.4 Ad haec, hoc etiam addendum, ipsum nempe magnam ejus perseverantiam vidisse: ideoque illum monet ut qui possit mandatum servare, atque illum beneficio et futurorum timore malorum in sana mente continet.

38.2.5 Et vide quam sit alienus a fastu. Non enim dixit, Ecce sanum te feci; sed, Sanus factus es, noli amplius peccare. Neque dixit, Ne te puniam; sed, Ne tibi aliquid deterius contingat.

38.2.6 In neutro personam memorat, ostenditque valetudinem ex gratia potius quam ex merito restitutam. Neque enim dixit illum, ex merito evasisse poenas, sed ex benignitate servatum esse.

38.2.7 Nisi enim ita res esset, dixisset, Ecce debitas peccatorum poenas dedisti; cave tibi deinceps. Jam vero non ita dicit, Sed quomodo? Ecce sanus factus es, jam noli peccare.

38.2.8 Haec nobis ipsis frequenter dicamus. Et si castigati evadamus, haec intra nos loquamur singuli, Ecce sanus factus es, jam noli peccare.

38.2.9 Quod si in iisdem perseverantes, poenas non demus, illud Apostolicum recitemus: Benignitas Dei ad poenitentiam nos adducit: secundum duritiam autem et impoenitens cor nostrum thesaurizamus nobis iram.

38.2.10 Neque firmando corpus dumtaxat; sed aliunde etiam magnum divinitatis suae signum ipsi praebuit. Cum enim dixit: Jam noli peccare, significat se peccata illa omnia nosse, quae ille ante fecerat; unde in posterum fide dignus haberi debebat.

38.2.11 Abiit ergo ille homo, et nunciavit Judaeis, quia Jesus esset qui fecit eum sanum. Vide interum ipsum grato animo esse perseverantem.

38.2.12 Non enim dixit; ille est qui dixit mihi, Tolle grabbatum tuum. Quia enim illi id quod culpandum videbatur semper objiciebant, ipse responsionem semper affert, ut medicum celebret, et alios alliciat et trahat.

38.2.13 Non enim tam stupidus et ingratus erat, ut post tantum beneficium cum admonitione conjunctum, beneficum proderet, et maligno animo sic loqueretur.

38.2.14 Nam etsi fera, etsi inhumanus et lapideus fuisset, et beneficium et metus ipsum poterant cohibere. Ex comminatione quippe timebat ne quid sibi deterius contingeret, cum maxima haberet potestatis tanti medici argumenta.

38.2.15 Alioquin si calumniari voluisset, non memorata sanitate, transgressionem tantum incusasset.

38.2.16 At contra ille magna cum fiducia et grati animi significatione beneficum1862: beneficium celebrat, non minus quam caecus ille, qui dicebat, Lutum fecit de sputo, et unxit oculos meos;

38.2.17 ita et hic, Jesus est qui fecit me sanum. Propterea persequebantur Judaei Jesum, et volebant illum interficere, quia haec faciebat in sabbato.

38.2.18 Quid ergo Christus? Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Quando discipulos defendere oportebat, Davidem illorum conservum in medium afferebat: Non legistis, inquit, quid fecerit David quando esuriebat.

38.2.19 Quando autem pro seipso loquitur, ad Patrem confugit, utrinque se Patri aequalem significans, et cum privatim Patrem nominat, et cum se eadem quae Pater operari ostendit.

38.2.20 Et cur non memorat ea quae in Jericho facta sunt? Volebat illos a terra abducere, ut non amplius ad illum tamquam hominem respicerent; sed tamquam ad Deum et legislatorem. Nisi autem Dei Filius et ex eadem substantia esset, defensio foret accusatione deterior.

38.2.21 Si quis enim praefectus, qui regiam legem transgrederetur, accusatus responderet ipsum regem illam transgressum esse, non utique absolveretur; imo majori esset crimini obnoxius.

38.2.22 Verum hic quoniam par est dignitas, defensio legitima omnino est. Eadem ratione qua Deum crimine liberatis, et me liberate;

38.2.23 ideo primum dicit, Pater meus; ut vel invitis suadeat eadem sibi concedenda esse, si verum Filium revereantur.

38.2.24 Quod si quis dixerit, Et ubinam Pater operatur, qui septimo die requievit ab omnibus operibus suis? is modum quo operatur discat. Quis ille modus est? opificiis suis providet, illaque fovet.

38.2.25 Cum vides ergo solem orientem, lunae cursum, stagna, fontes, fluvios, pluvias et naturae cursum, sive in seminibus, sive in nostris et brutorum corporibus, aliaque omnia per quae hoc universum consistit, disce perennem Patris operationem, qui solem suum, inquit, oriri facit super malos et bonos, et pluit super justos et injustos.

38.2.26 Et rursum, Si autem foenum agri quod hodie est, et cras in ignem mittitur, Deus sic vestit. Et de volatilibus quoque, Pater vester caelestis pascit illa.

38.3.1 Hic ergo verbis totum perfecit in sabbato, nihilque amplius addidit. Sed ex iis quae in templo fiebant, atque ex ipsorum operibus, objecta crimina solvit.

38.3.2 Ubi vero operari praecipit, exempli causa lectum tollere; rem sane non magni momenti, sed quae tamen sabbati solutionem clare significet, tunc altiora loquitur, ut illos ex Patris dignitate percellat, et ad sublimiora ducat.

38.3.3 Quapropter cum de sabbato agitur, neque ut homo tantum, neque ut Deus tantum sese purgat; sed modo hac, modo illa ratione.

38.3.4 Volebat enim utrumque credi, et incarnationis humilitatem, et Deitatis dignitatem. Ideo nunc ut Deus sese purgat.

38.3.5 Nam si humano semper more ipsos alloquutus fuisset, in eadem perstitissent humilitate. Quamobrem ne id fieret, Patrem in medium adducit.

38.3.6 Atqui ipsae creaturae in sabbato operantur. Sol cursum perficit, flumina manant, fontes scaturiunt, mulieres pariunt.

38.3.7 Verum ut discas ipsum non ex numero creaturarum esse, non dixit, Etiam operor: nam creaturae quoque operantur. Sed quid? Etiam operor: nam Pater meus operatur.

38.3.8 Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, inquit, quia non solum solvebat sabbatum, sed quia et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.

38.3.9 Neque verbis tantum id demonstravit, sed longe magis operibus. Cur ita? Quia in verbis cavillari poterant, ac de fastu accusare;

38.3.10 cum autem rerum et operum veritatem, quae potentiam praedicaret, cernebant, tunc ne hiscere quidem contra audebant.

38.3.11 Verum aiunt illi, qui nolunt haec pia mente accipere, Non Christus se aequalem Deo fecit; sed hoc Judaei suspicabantur. Quamobrem haec dicta altius resumamus.

38.3.12 Dic mihi, Christum Judaei persequebantur, necne? Persequebantur utique; id nemini non notum. Illane an alia de causa ipsum persequebantur?

38.3.13 Illa certe de causa, ut fatentur omnes. Sabbatum solvebat, necne? Solvebat, id nemo negaverit. Deum Patrem suum dicebat, necne? Dicebat utique. Ergo eadem serie caetera subsequuntur.

38.3.14 Sicut enim Patrem dicere Deum, solvere sabbatum, ac propter hoc magisque propter illud a Judaeis persequutionem pati, non falsa opinio, sed veritas;

38.3.15 ita seipsum aequalem Deo facere, eadem mente declarabatur: quod ex supradictis manifestius est.

38.3.16 Illud enim, Pater meus operatur, et ego operor, idipsum est ac si se Deo aequalem faceret. Nullam enim perhibet in his verbis differentiam.

38.3.17 Neque enim dixit: Ille operatur, et ego subministro; sed sicut ille operatur, ita et ego; magnamque ostendit aequalitatem.

38.3.18 Quod si id non ille demonstrare voluisset, sed id Judaei frustra suspicati essent: non sivisset illos haec falso existimare, sed emendavisset.

38.3.19 Neque hoc Evangelista siluisset, verum palam dixisset, sic Judaeos suspicatos fuisse, sed ipsum non se Deo aequalem fecisse, ut alibi facit, cum videt rem alia mente dictam, alio sensu accipi, ut cum Christus dicit, Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, de carne sua loquens.

38.3.20 Verum Judaei id non intelligentes, sed putantes illum de Judaico templo loqui, dicebant: Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

38.3.21 Quia igitur aliud ipse dixerat, aliud illi suspicati fuerant, illeque de carne sua, hi de templo suo intelligebant; id indicans Evangelista, imo illorum corrigens opinionem, subjunxit: Ille autem dicebat de templo corporis sui.

38.3.22 Itaque si hoc loco Christus non se aequalem Patri fecisset, Judaeorum certe id opinantium sententiam emendavisset, dixissetque: Judaei putabant ipsum se Deo aequalem facere, ipse vero non de aequalitate illa loquebatur.

38.3.23 Neque enim hic solum Evangelista id hoc loco facit; sed etiam alius Evangelista alibi. Cum enim praecepisset discipulis Jesus: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum: illi vero cogitarent, dicerentque, Panes non accepimus;

38.3.24 cum aliud ille diceret, fermentum doctrinam appellans, aliud illi intelligerent, de panibus dictum putantes; illud corrigit, non jam Evangelista, sed ipse Christus sic loquens: Quomodo non intelligitis me non dixisse vobis a panibus cavere?

38.3.25 Hic vero nihil simile. Atqui dicet aliquis, hoc ipsum de medio tollit Christus dum addit: Non potest Filius a seipso quidquam facere. Imo contra, mi homo; non enim tollit aequalitatem, sed firmat eam dum haec dicit, Verum diligenter attendite.

38.3.26 Neque enim de levi re quaestio est. Nam illud, A semetipso, saepe in Scriptura habetur, et de Christo et de Spiritu sancto dictum est, visque dictionis est ediscenda, ne in gravissimos errores incidamus.

38.3.27 Nam si illam excipias ut statim offertur, vide quanta hinc absurditas consequatur. Neque enim dixit, se alia posse per semetipsum operari, alia secus; sed generatim dicit: Non potest Filius a semetipso quidquam facere.

38.4.1 Interrogabimus ergo contradicentem, Nihilne potest a semetipso facere Filius?

38.4.2 Si responderit, Nihil; reponemus: atqui maximum bonorum per semetipsum fecit, id quod Paulus clamat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens.

38.4.3 Et rursus ipse Christus alibi: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo sumendi eam, et nemo tollit eam a me: ego pono eam a meipso.

38.4.4 Viden’ et mortis et vitae potestatem habentem, qui tantam oeconomiam a semetipso fecit. Ecquid dicam de Christo?

38.4.5 Nos enim quibus nihil vilius, multa a nobis ipsis facimus, a nobis ipsis nequitiam, a nobis ipsis virtutem deligimus.

38.4.6 Quod si non a nobis ipsis, neque potestatem habeamus; neque si peccaverimus in gehennam incidemus; neque si bona opera fecerimus, regnum caelorum consequemur.

38.4.7 Nihil aliud ergo est, illud, a semetipso non potest facere quidquam, quam quod nihil possit Patri contrarium facere, nihil alienum, nihil peregrinum, id quod maxime aequalitatem et concordiam magnam ostendit.

38.4.8 Et cur non dixit, Nihil contrarium facit, sed, Non potest? Ut hinc rursum ostendat omnimodam aequalitatem. Non enim imbecillitatem, sed magnam ejus potentiam indicat.

38.4.9 Nam alibi quoque de Patre dicit Paulus, Ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum. Et rursum: Si negaverimus, ille fidelis manet, negare seipsum non potest.

38.4.10 Illud, impossibile est, nusquam imbecillitatem significat, sed potentiam, et potentiam ineffabilem. Hoc autem significat: Illa substantia res hujusmodi nullas admittit.

38.4.11 Quemadmodum enim cum dicimus, impossibile est Deum peccare, non imbecillitatem ipsi tribuimus: sed ineffabilem quamdam potentiam testificamur;

38.4.12 sic etiam cum dicit ipse, non possum a meipso facere quidquam, hoc sibi vult, prorsus impossibile est ut Patri contrarium quidpiam faciam.

38.4.13 Ut vero discas illud sic intelligendum esse, sequentia explorantes, videamus an nobiscum, an vobiscum Christus consentiat.

38.4.14 Tu dicis, dictum illud potentiam auferre, necnon auctoritatem ipsi competentem, ipsumque imbecillum comprobare: ego contra dico, his demonstrari aequalitatem, omnimodam paritatem, et omnia ex eadem voluntate et potentia fieri.

38.4.15 Ipsum percontemur Christum, et per ea quae postea dicturus est videamus, an secundum tuam, an secundum nostram opinionem dicta interpretetur.

38.4.16 Quid ergo dicit? Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius similiter facit. Viden’ quomodo sententiam vestram radicitus evellat, nostramque confirmet?

38.4.17 Nam si a seipso nihil facit, neque Pater a seipso aliquid faciet, si quaecumque facit Pater et ipse faciat. Nam si res non ita esset, aliud absurdum sequeretur.

38.4.18 Neque enim dixit, quae vidit Patrem facientem haec facit; sed, nisi viderit Patrem facientem, non facit, sermonem ad omne tempus extendens: secundum vos autem eadem semper discet.

38.4.19 Viden’ sententiae sublimitatem, et verbi humilitatem vel impudentiores ad illud invitos etiam compellere, ut a vili sensu, qui a tanta dignitate abhorret, fugiant?

38.4.20 Quis enim adeo miser et infelix fuerit, ut dicat Filium quotidie illa ediscere, quae facere oportet? Quomodo verum erit illud: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient?

38.4.21 Quomodo, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, si illa quae Pater facit, haec ipse videns imitatur?

38.4.22 Vides quomodo et ex iis quae supra dicta sunt, et ex iis quae postea dicentur, ejus auctoritas demonstretur? Quod si humilius quaedam proferat, ne mireris.

38.4.23 Quia enim sublimioribus quibusdam auditis, persequebantur eum, et Deo adversarium esse putabant, paulo demissius verborum tantum tenus loquutus, ad sublimiora rursus evehitur, deinde ad humilia deflectit: sic doctrinam varians, ut facilius vel ab improbis admittantur.

38.4.24 Animadverte, quaeso: postquam dixerat, Pater meus operatur, et ego operor, et se Deo aequalem ostenderat, rursus dicit, Non potest Filius a seipso facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.

38.4.25 Deinde altius, Quaecumque fecerit ille, haec et Filius similiter facit; rursumque humilius: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera.

38.4.26 Vidistin’ tantam humilitatem? Jure quidem: nam quod jam dixi, nec finem dicendi faciam, id nunc repetam.

38.4.27 Quando aliquid demissum dicit et humile, id cum hyperbole profert, ut vel improbis verborum vilitas suadeat, ut pia mente sensa percipiant.

38.4.28 Nisi enim hoc esset, cogita quam absurdum esset id quod dicitur, quod verba explorando percipies. Quando enim dicit, majora his ostendet ei opera, invenietur multa nondum didicisse: quod ne de Apostolis quidem dicendum.

38.4.29 Nam cum Spiritus gratiam accepissent, confertim omnia noverunt, omnia potuerunt, quae ipsos et scire et posse oportebat;

38.4.30 hic autem multa scitu necessaria nondum didicisse deprehendetur: quo quid absurdius esse queat? Quid ergo sibi vult dictum illud?

38.4.31 Quia paralytico sic curato, mortuum suscitaturus erat; ideo sic loquutus est, ac si diceret: Miramini me paralyticum sanasse,1862: sanasse? his majora videbitis.

38.4.32 Neque tamen ita loquutus est, sed humiliore usus est sermone, ut illorum furorem compesceret. Ut vero discas illud demonstrabit, non proprie dictum esse, audi ea quae sequuntur.

38.4.33 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Atqui illud, nihil potest a semetipso facere, contrarium est illi dicto, quos vult. Si enim quos vult vivificat, a semetipso aliquid facere potest.

38.4.34 Velle enim potestatis est. Quod si non potest a seipso, jam non quos vult vivificat. Illud enim, sicut Pater suscitat, aequalem probat virtutem; illudque, quos vult, potestatis paritatem.

38.4.35 Viden’ illud, non potest a seipso facere, potestatem non tollere, sed parem potentiam et voluntatem significare? Sic intelligas illud, demonstrabit ei.

38.4.36 Etenim alibi dicit, Ego resuscitabo eum in novissimo die; ac rursum, ostendens se vim operandi non accepisse. Ego sum, inquit, resurrectio et vita.

38.4.37 Deinde ne dicas ipsum quos vult mortuos suscitare et vivificare, sed alia non perinde facere,1862: facere, et hanc objectionem depellere occupat his verbis:

38.4.38 Quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit, declarans se omnia quae ille facit similiter facere;

38.4.39 mortuos nempe suscitare, corpora formare, peccata remittere, et quidvis aliud, perinde atque Pater operatur, facere.

38.5.1 Verum his animum non adhibent ii qui suam negligunt salutem. Tantum malum est, praecellentiae amor. Hoc haereses peperit: hoc gentilium impietatem firmavit.

38.5.2 Deus quidem volebat invisibilia sua per mundi creationem intelligi. Illi vero his omissis, et hanc dedignantes doctrinam, alteram sibi paravere viam; quapropter a vera via aberrarunt.

38.5.3 Ideo Judaei non crediderunt gloriae humanae cupidi, illam vero, quae a Deo est, gloriam non quaerentes. Verum nos, dilecti, hunc morbum omni studio et diligentia fugiamus.

38.5.4 Licet enim innumera probe gesserimus, haec omnia vanae gloriae pernicies labefactabit. Si ergo ad laudes respiciamus, illas quaeramus quae a Deo sunt.

38.5.5 Laus enim hominum, qualiscumque fuerit, statim atque apparet evanescit. Etsi autem non periret, nihil certe lucri nobis afferret, et ex corrupto saepe judicio provenit.

38.5.6 Quid enim tam admirabile humana gloria habeat, qua fruuntur et saltantes juvenes, et impudicae mulieres et avari atque raptores?

38.5.7 Qui autem a Deo laudatur, non cum his, sed cum Sanctis illis admirationi habetur, cum Prophetis nempe et Apostolis, qui angelicam duxere vitam.

38.5.8 Quod si turbam circumducere et suspici optamus; illud quid sit exploremus, ac nullius precii esse deprehendemus.

38.5.9 Uno verbo, si turbam amas, Angelorum multitudinem tibi attrahe, et daemonibus terribilis esto, et sic hominum nullam habebis rationem;

38.5.10 sed omnia etiam quae splendida videntur, ita calcabis ut coenum atque lutum: et tunc clare videbis nihil animam ita deturpare, ut gloriae amorem.

38.5.11 Non potest enim, non potest utique vanae gloriae amator, vitam cruciatu plenam non ducere; sicut etiam qui illam calcat, non potest vitia multa non conculcare.

38.5.12 Nam qui vanam gloriam superavit, invidiam, pecuniarum amorem, caeterosque gravissimos morbos devicturus est.

38.5.13 Et quomodo, inquies, illam superabimus? si aliam spectemus gloriam; hoc est caelestem, a qua nos haec ejicere conatur.

38.5.14 Illa enim nos et in hac vita conspicuos efficit, et ad futuram vitam nobiscum pergit, atque ab omni servitute carnali nos liberat. Carni miscere nunc servimus, terrae terrenisque rebus addicti.

38.5.15 Sive in forum te conferas, sive domum intres, sive vias, stationes, diversoria frequentes, si navim conscendas, insulam adeas vel regias aedes, si judiciale forum vel senatum adeas, saecularium ubique rerum solicitudinem observabis, singulosque his in rebus laborantes, abeuntes, manentes, navigantes, agricolas, eos qui in agro, eos qui in urbe habitant, uno verbo, omnes.

38.5.16 Quae nobis spes salutis erit, quando Dei terram incolentes, nihil ea quae Dei sunt curamus. Sed cum jubeamur hic peregrini esse; peregrini in caelo sumus, et mundi cives.1862: cives? Quid hac stupiditate deterius?

38.5.17 Quotidie judicium et regnum audimus, et eos qui in diebus Noe erant necnon Sodomitas imitamur, et experimento omnia ediscere volumus.

38.5.18 Atqui ideo illa omnia scripta sunt, ut si quis futura non credat, ex praeteritis claram accipiat futurorum notitiam.

38.5.19 Haec itaque cogitantes, tam praeterita, quam futura, paulum ex hac servitute respiremus, et aliquam animae rationem habeamus, ut et praesentia et futura consequamur bona, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY