PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.4.14 Nam tu quidem ais potestatem destruere uerbum hoc et decentem auctoritatem eius et uirtutem, imbecillitatem ostendere. Ego uero dico quoniam parilitatem et indissimilitudinem, et id quod quasi ex una mente et potestate et uirtute fit, ostendit hoc.
CLOSE
Griffolini

38.4.14 Tu dicis illam particulam Christi auferre potestatem, et uirium defectum arguere. Ego indiscretam aequalitatemB: qualitatem et sententiae et potestatis significare.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.4.14 Tu dicis illam particulam Christi auferre potestatem, et virium defectum arguere: ego indiscretam aequalitatem, et sententiae et potestatis significare:
CLOSE
Montfaucon

38.4.14 Tu dicis, dictum illud potentiam auferre, necnon auctoritatem ipsi competentem, ipsumque imbecillum comprobare: ego contra dico, his demonstrari aequalitatem, omnimodam paritatem, et omnia ex eadem voluntate et potentia fieri.