Omelia XXXVIII (xxxvii)

38.1.1 Postea inuenit eum Iesus in templo, et dixit ei: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contigat1603: contingat.

38.1.2 Res profecto grauis est peccatum, grauis inquam res, et animi pernicies, vt nonnunquam vi et exuperantia sua corpora quoque inficiat.

38.1.3 Sed cum grauiter aegrotante anima nullo dolore afficiamur, paruo corporis morbo summa diligentia medicinam perquiramus:

38.1.4 ideo deus ob animi peccatum corpus flagellat, vt deterioris partis supplicio, melior ad quaerendum remedium conuertatur.

38.1.5 Ita Corinthium fornicatorem Paulus corrigit, interitu carnis, et sectione corporis animi morbum coercens,

38.1.6 tanquam optimus medicus, qui cum hydropisim vel splenem potionibus, et leuioribus medicinis sanare non possit, extrinsecus ferro et igni vtitur:

38.1.7 hanc artem Christus in paralytico exercuit: quod significans dixit, Ecce sanus1603: sanus sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

38.1.8 Quid hic admonemur? Primum, quod ex peccatis morbi generantur, inde quod verum est, apud gehennam maximum et perpetuum esse supplicium.

38.1.9 Vbi nunc sunt qui dicunt, breui spacio hominem interfeci, breui adulterium commisi, ob admissum breui tempore peccatum perpetuas poenas daturus sum?

38.1.10 Ecce hic non tot annis peccauit, quot poenas dedit. Breui peccatum patratur, morbi tormenta diuturna sunt. Non enim tempore peccata, sed peccantium animus iudicatur.

38.1.11 Illud praeterea considerandum, quod si grauem priorum scelerum poenam dedimus, deinde hisdem inciderimus, dabimus longe maiorem: et merito sane.

38.1.12 Qui enim supplicio non fit melior, tanquam stupidus quidem1603: quidam et contemptor, grauiorem sibi poenam praeparat.

38.1.13 Ipsum nanque peccatum semel lapsum, satis superque cohibere, et sapientiorem reddere debebat, ne iterum in idem prolaberetur. Verum cum neque supplicium sontem corrigit, non iniuria flagello vtitur vehementiore.

38.1.14 Quod si post datas poenas in eadem iterum crimina prolapsi, grauiori poena afficimur: quid his sperandum est, qui in ipso supplicio in iisdem sceleribus pertinaciter perseuerant?

38.1.15 Et qua gratia, inquies, non omnes puniuntur? Etenim multos videmus, et quidem scelestissimos, bona corporis valetudine, et prospera fortuna lasciuientes: nolimus propterea eos admirari, sed deplorare potius:

38.1.16 quod enim in hac vita nihil aduersi patiuntur, maioris in futura supplicii est argumentum. Hoc et Paulus his verbis significauit: Dum iudicamur a domino, corripimur, vt non cum hoc mundo damnemur.

38.1.17 hic enim correctio est, illic supplicium. Quid ergo? omnes morbi propter peccata? Non omnes: sed plerique. Siquidem et ex desidia,

38.1.18 et nimio cibo, ebrietate, ocio, nonnulli generantur. Vnum autem vbique conseruandum est, vt aequo animo, et cum gratiarum actione omnia perferamus.

38.1.19 Veniunt et morbi propter peccata: vt magnos viros podagra laborantes videmus. Veniunt et probandae patientiae causa: vt Iob dicitur, Noli putare me aliter te tractasse, quam vt iustus appareas.

38.1.20 Sed quae huic paralytico morbi causa? Peccata, Christi testimonio. Nam et illi cuius Matthaeus meminit, Confide, inquit, fili, remittuntur tibi peccata. Et huic, Ecce sanus factus es, iam noli peccare.

38.1.21 Haud ignarus sum quosdam opinari hunc paralyticum accusasse Christum, et idcirco ab eo admonitum, ne peccaret. sed quid de illo apud Matthaeum, qui eadem fere admonitus est dicemus? Constat igitur non ea causa, ne peccaret admonitum:

38.1.22 quod et aliunde cognosci licet, cum inuenit eum Iesus in templo, magnae profecto et reuerentiae et pietatis signum: non enim in forum, non in porticus concessit: non voluptati, non ocio indulsit, sed in templo versatur:

38.1.23 et quanuis omnium in se impetum et maledicta expectaret, nihilominus a templo auerti non potuit. Itaque cum inuenisset eum Iesus, et postquam Iudaeis locutus est, nihil tale in eo reprehendit:

38.1.24 dixisset enim, Adhuc cum iisdem versaris, neque in bonam restitutus valetudinem factus es melior,1603: melior? sed tantum in posterum cautiorem reddit.

38.2.1 Quid igitur, cum claudos et caecos curauit, id non admonuit? Ita mihi persuadeo, suum hunc morbum propter peccata, illos corporis imbecillitate prouenisse,

38.2.2 siue per hos, et horum admonitionem, et illos corripit. Cum enim hic morbus grauior sit, per eum et minoribus remedium praebet:

38.2.3 sicut enim cum sanato alii iuberet dare gloriam deo, non illum tantum, sed omnes idem admonuit: ita per hos caeteros hortatur et consulit, vt peccatis abstineant.

38.2.4 Ad haec, norat eius animi fortitudinem, et tanquam mandati seruatorem: quod facturus sit, admonet, et beneficii memoria, et futurorum malorum metu in sanitate confirmat.

38.2.5 Et intuere Christi humilitatem. non dixit, sanum te feci: sed, sanus factus es, iam noli peccare. Neque, ne tibi quid deterius faciam: sed, ne deterius tibi aliquid contingat.

38.2.6 In neutro personam adducit, ostenditque gratia et benignitate potius, quam meritis in sanitatem restitutum:

38.2.7 quod nisi ita esset, dixisset, Ecce dedisti debitam peccatorum poenam, iam caueas: verum inquit, Ecce sanus factus es, iam noli peccare.

38.2.8 Haec et nobis frequenter in ore sint verba, his et alter alterum admoneamus: Ecce sanus factus es, iam noli peccare.

38.2.9 Quod si in peccatis persistendo nullam poenam dederimus, illud apostolicum meminerimus, Quod benignitas dei ad poenitentiam te adducit: secundum duriciam autem tuam, et impoenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die irae.

38.2.10 Neque sanando duntaxat corpus, aliunde etiam magnum prae se tulit Christus diuinitatis argumentum. Illa enim particula, Iam noli peccare: omnia ipsum vidisse indicat, quae ille superiori tempore commisit, vnde in posterum sibi fidem comparauit.

38.2.11 Abiit ille homo, et nunciauit Iudaeis, quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. Intuere hominem in pietate perseuerantem:

38.2.12 non dixit Iesum praecepisse, vt grabbatum tolleret, et cum illi creditum semper crimen adducerent, hic semper excusationem, et medicum profitetur et praedicat, vt populum ad eius cognitionem et familiaritatem alliciat:

38.2.13 non enim tam stupidus erat, neque tam inhumanus, vt tanti beneficii oblitus et admonitionis, benefactorem proderet, ac maleuolo id animo loqueretur.

38.2.14 Beneficium nanque et metus facile vel inhumanissimum poterat cohibere: nam cum manifeste minas accepisset, timuit sane peiora, et maxime cum minantis potestatem esset expertus.

38.2.15 Ad haec, si accusandi gratia id dixisset, non sanitatem, sed mandati transgressionem meminisset:

38.2.16 sed profecto magno et fideli animo medicum, et acceptum beneficium professus est, quemadmodum et caecus cum inquit, Fecit lutum, et vnxit oculos meos:

38.2.17 ita et hic, Iesus est qui fecit me sanum. Propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.

38.2.18 Quid Christus? Pater meus vsque modo operatur, et ego operor. Quando pro discipulis respondebat, eorum conseruilis Dauid testimonio vtebatur: Nunquid legistis, inquit, quid fecerit Dauid, quando esuriuit?

38.2.19 Pro se vero ad patrem confugit, cui se in omnibus similem indicat: et cum priuatim patrem appellat, et cum eadem operari ostendit.

38.2.20 Et quare non meminit, quae apud Hiericho facta sunt? Erigere eos a terra voluit, ne amplius de ipso tanquam homine, sed deo et legislatore sentirent. Quod nisi verus filius, et eiusdem esset substantiae, excusatio excusatione maior esset.

38.2.21 Neque enim princeps regium institutum abrogans, et in iudicium vocatus, si a rege idem abrogatum in defensionem suam adduceret, absolueretur, sed maiori crimini esset obnoxius:

38.2.22 verum cum dignitates, vt in hoc loco aequales sunt, proculdubio comparatio conuenit. Quibus, inquit, criminibus deum, hisdem me absoluitis.

38.2.23 Ideo primum patrem appellauit, vt etiam inuitis eadem sibi concedi persuaderet, paternam charitatem reueritis.

38.2.24 Quod si percontareris, et quo modo pater operatur, cum septimo die ab omni opere cessauerit: accipe quo modo prouidet, continet, temperat omnia quae fecit.

38.2.25 Cum igitur solem orientem, lunae cursum, stagna, fontes, fluuios, pluuias, naturae vim in seminibus, in nostris, et brutorum corporibus progressum, caetera omnia quibus hoc totum constat, vides: intellige perpetuam patris operationem, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

38.2.26 Et iterum: Si autem foenum agri quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, deus sic vestit: quanto magis vos minimae fidei? Et de volatilibus, Pater vester, inquit, coelestis pascit illa.

38.3.1 Vbi igitur verbo duntaxat operatur in sabbato, a sacrificiis et his quae illi faciebant crimina obiecta purgat:

38.3.2 vbi vero operari praecipit, vt verbi gratia hoc in loco, Tolle grabbatum tuum: vt non graue quiddam esse sabbati praeuaricationem ostendat altiora loquitur, vt paterna authoritate illos perterreat, et ad supernam trahat contemplationem.

38.3.3 Qua de causa cum de sabbati transgressione disceptaretur, non vt tantum homo, neque vt tantum deus, sed alterutrum commiscendo obiecta confutat.

38.3.4 voluit enim vt vtrunque crederetur, et incarnationis humilitas, et excellentia diuinitatis.

38.3.5 Nam si semper vt homo locutus esset, omnes in eadem perstitissent humilitate: hac gratia patris meminit, cum et creaturae in sabbato operantis meminisse potuisset.

38.3.6 Nam et Sol ab oriente in occidentem fertur, flumina labuntur, fontes scaturiunt, pariunt mulieres:

38.3.7 sed vt ipsum non creaturam intelligeres, non attulit creaturae operantis exemplum: sed, Pater meus, inquit, vsque modo operatur, et ego operor.

38.3.8 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo.

38.3.9 Neque dixit, dicens: sed, faciens: non enim verbotenus, sed frequentius operibus se deo aequalem ostenderat. Quid tandem? quia in solis verbis insolentiam accusare potuissent,

38.3.10 operum autem veritate, et potentia perspecta nihil contradicere poterant.

38.3.11 Sunt tamen, qui perperam et impie Christum non se aequalem deo fecisse, sed suspicatos Iudaeos intelligant. Quamobrem superiora transigamus:

38.3.12 persequebantur ipsum Iudaei, an non? Perspicuum est, persequebantur. nunquid hac gratia persequebantur, an alia?

38.3.13 In hoc quoque conuenimus. Soluit sabbatum, an non? neque in hoc dissidemus. Patrem suum deum appellauit, an non? neque hoc dubium. Caetera igitur in hunc modum consequuntur.

38.3.14 Quemadmodum igitur quod patrem suum deum dixerit, quod sabbatum praeuaricatus sit, quod Iudaei ipsum et hac, et illa magis ratione persequerentur, non erat opinio, sed veritas:

38.3.15 ita cum se aequalem deo facit, quod ex superioribus constat manifestius.

38.3.16 Pater meus, inquit, operatur, et ego operor. Haec verba sunt aequalem se patri facientis. Nulla enim in his verbis differentia est.

38.3.17 Non dixit, Pater operatur, ego subministro: sed idem verbum, Operor, et aequalitatem magnam demonstrauit.

38.3.18 Quod si aliter sensisset, sed Iudaei sic perperam intellexissent, falsam correxisset opinionem:

38.3.19 neque id euangelista silentio praetermisisset: quemadmodum alio in loco, cum videret particulam illam: Soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: aliter a Christo dictam, hoc est de carne sua:

38.3.20 aliter a Iudaeis intellectam, de suo videlicet templo, ideoque dixerint: Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud? Cum igitur aliud ipse dixisset, illi vero aliud suspicarentur, hoc innuens euangelista, et illorum corrigens suspicionem, subiunxit,

38.3.21 Ille autem dicebat de templo corporis sui:

38.3.22 ita si hoc in loco aliter Christus sensisset, quam illi essent suspicati, profecto dixisset Iudaeos quidem credidisse Christum aequalem se deo facere. Ipsum autem non de eiusmodi aequalitate locutum.

38.3.23 Neque hoc in loco, neque hic duntaxat, sed alibi alius1603: aliis euangelista hunc suspicionis corrigendae morem seruat. Cum enim dixisset discipulis Iesus, Cauete vobis a fermento pharisaeorum, et Sadducaeorum: et illi cogitassent inter se dicentes, quia panes non accepimus:

38.3.24 Iesus autem pro fermento doctrinam caperet, ipse Iesus eos arguendo suam sententiam exponit: Quid cogitatis inter vos modicae fidei? Nondum intelligitis, quia non de pane dixi vobis?

38.3.25 hic vero nihil corrigit. Atqui contra, dicet Arrianus aliquis, istud ipsum tollens addidit: Non potest filius a seipso quicquam facere. Omnino contra: non enim vt tolleret, sed vt magis confirmaret aequalitatem, id dixit. Verum perquam diligenter attendite,

38.3.26 non enim parua est quaestio: hanc particulam, A se: frequenter in scripturis et pro Christo, et pro spiritu sancto positam inuenimus: et vis eius intelligenda est, ne in grauissimum errorem incidamus:

38.3.27 nam si eam simpliciter, et vt primum se nobis offert quispiam accipiat, quantus error sequeretur, animaduertite. Non dixit alia a se posse facere, alia non posse: sed generaliter non potest filius a seipso quicquam facere.

38.4.1 [Abest]

38.4.2 At maximum bonorum fecit. et Paulus clamat: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens.

38.4.3 Et ipse Christus: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi ipsam: et nemo tollit eam a me.

38.4.4 Vides eum et mortis et vitae potestatem habere, et tantam rem a seipso operantem? Et quid de Christo dico?

38.4.5 Nos quibus nihil vilius vel abiectius, saepenumero a nobisipsis operamur, maliciam reiecta virtute deligimus.

38.4.6 Quod si nullam haberemus potestatem, neque peccando gehennae supplicio torqueremur, neque regnum coelorum bene operando consequeremur.

38.4.7 Quo modo ergo intelligitur, non potest filius a seipso quicquam facere? Quoniam quod nulla in re est patri contrarium, nihil ab eo alienum potest facere: quod maximam aequalitatem, et conuenientiam ostendit.

38.4.8 Et quanam gratia non dixit, nihil contrarium facit, sed non potest facere? Vt hinc indiscretionem, et veram aequalitatem demonstret. Neque enim haec particula imbecillitatis eum arguit, sed potestatis immensae.

38.4.9 Nam et alibi de patre inquit Paulus, vt per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri. Et iterum: Si negauerimus, et ille negabit nos. Si non credimus, ille fidelis manet: negare seipsum non potest.

38.4.10 Etenim illud quod impossibile dicit, non imbecillitatis est, sed potestatis, et quidem immensae. quod ita intelligendum est: adeo illam substantiam incomprehensibilem esse,

38.4.11 et talem vt cum deum peccare impossibile dicimus, non imbecillitatem arguimus, sed ineffabilem eius quandam potestatem confitemur.

38.4.12 ita hoc in loco, Non possum a meipso facere quicquam: hoc est, impossibile est, vt patri contrarium faciam.

38.4.13 Et vt hanc sententiam intelligas, ex his quae sequuntur consideremus, vtrum Christus comprobarit.

38.4.14 Tu dicis illam particulam Christi auferre potestatem, et virium defectum arguere: ego indiscretam aequalitatem, et sententiae et potestatis significare:

38.4.15 ipsum percontemur, et vtram confirmet sententiam videamus.

38.4.16 Quid dicit? Quaecunque ille fecerit, haec et filius similiter facit. Vides quo modo vestram prorsus tollit sententiam, et nostram confirmat?

38.4.17 Nam si a seipso nihil facit, neque pater a seipso facit quicquam, si quae pater et ipse similiter facit. Quod si a seipso omnia faciet pater, et filius faciet, vt stet similitudo: quod nisi ita esset, aliud sequeretur, quod esset absurdissimum.

38.4.18 Non enim dicit, quae vidit patrem facere, ea facit: sed, nisi quod1603: quid viderit facientem, temporis continuationem significans. vestra autem sententia semper eadem discet.

38.4.19 Vides sensus profunditatem, verbi autem humilitatem? quae tamen et impudentissimos, et detrectantes cogit, vt nihil vile, nihil ab eius dignitate abhorrens, alienumve suspicentur.

38.4.20 Quis adeo stultus, adeo infoelix est, qui dicat filium singulis diebus discere, quae facere oporteat? Quo modo illud constaret: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient?

38.4.21 quo modo omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil? siquidem quae pater facit, eadem ipse videns imitatur.

38.4.22 Vides quo modo his quae dicta sunt, et adhuc dicuntur, eius authoritas demonstratur? Quod si humilius quaedam loquitur, noli admirari:

38.4.23 nam cum expulissent eum Iudaei, quod altiora loqueretur, et deo contrarium arbitrarentur, verbis tantum paulum ad humiliora descendit: rursus tamen et exurgit, et rursus deprimitur, suam varians orationem, vt facilius etiam ab improbis reciperetur.

38.4.24 Et adnimaduerte, quaeso, cum dixisset: Pater meus operatur, et ego operor. et se deo aequalem ostendisset, rursus dicit: Non potest filius a se quicquam facere, nisi quod viderit patrem facientem. Et

38.4.25 inde rursus altius erigitur, Quaecunque facit ille, haec et similiter filius facit. Et rursus in humilitatem declinat, Pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et maiora his demonstrabit ei opera.

38.4.26 Ecce et aliam incredibilem humilitatem: et merito sane. Quod enim et dixi, et dicere nunquam cesso, id repetam:

38.4.27 cum aliquid de se humile et abiectum Christus loquitur, per exuperantiam loquitur, vt et stultis et temerariis persuadeat, non verba, sed pie sensum intelligendum.

38.4.28 Aliter considera, quaeso, ex ipsis verbis, quam id absurdum sit et ridiculum. Nam cum diceret, Et maiora his demonstrabit ei opera, inuenietur nondum multa didicisse. Quod ne de Apostolis quidem dicendum est,

38.4.29 qui accepta semel spiritus gratia, repente omnia et nouerunt, et potuerunt, quae et scire et posse eos oportebat:

38.4.30 hic autem multa scitu necessaria nondum didicisse deprehendetur, quo nihil absurdius. Quid illud igitur, maiora his demonstrabit?

38.4.31 Cum sanasset paralyticum, et mortuum esset suscitaturus, inquit: Miramini me paralyticum liberasse,1603: liberasse? maiora his videbitis:

38.4.32 sed humilius quodam modo locutus est, vt eorum placaret temeritatem. Et vt intelligas illud verbum, Demonstrabit: non proprie dictum, audi quae sequuntur:

38.4.33 Sicut pater suscitat mortuos et viuificat, sic et filius quos vult viuificat. Atqui nihil potest a se facere, si facit quod vult, contradicit: nam si quos vult viuificat, potest a se facere,

38.4.34 velle enim potestatis est: quod si non potest a seipso, iam quos vult non viuificat. Illa enim particula, Sicut pater suscitat mortuos, indiscretam potestatem: illa autem, Quos vult, aequalem demonstrat.

38.4.35 Intelligis quo modo haec particula, non potest a se facere, non tollit potentiam, sed potentiam et voluntatem aequiparat. Ita et illud verbum, Demonstrabit, est intelligendum.

38.4.36 Etenim alio in loco ait: Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Et iterum, vt non aliunde vim operandi se accipere ostendat: Ego, inquit, sum resurrectio et vita.

38.4.37 Et ne quis diceret mortuos tantum quos vult suscitare, et viuificare, alia autem in sua non esse potestate, hanc praeripit suspicionem, inquiens:

38.4.38 Quaecunque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit: vt et omnia quae ille, et vt ille facere intelligatur,

38.4.39 siue mortuorum resurrectionem, siue corporum opificium, siue peccatorum remissionem, siue quiduis aliud, similiter patri operatur.

38.5.1 Sed omnia haec negligunt, qui suam1603: om. negligunt salutem: tantum officit potioris loci cupiditas, et praelatio: haec haereses peperit, haec gentilium confirmauit impietatem.

38.5.2 Deus enim inuisibilia sua per huius mundi creaturam intelligi voluit: illi hanc doctrinam sectari dedignati, aliam excogitarunt, veram neglexerunt.

38.5.3 Iudaei autem gloriae humanae studio diuinam contemnentes credere noluerunt. At nos dilectissimi, quanta possumus diligentia morbum hunc fugiamus:

38.5.4 nam licet innumera bona opera egerimus, sufficiens est inanis gloriae lues, quo1603: quae omnia deleat. Si laudum desiderio tenemur, a deo eas perquiramus.

38.5.5 Humanae laudes qualescunque sint, simul et apparent et euanescunt, et si non euanescunt, nihil afferunt vtilitatis, et praeter veritatem saepenumero iudicantur.

38.5.6 Quid enim in hac nostra gloria admirabile est, quam saltantes iuuenes, impudicae mulieres, auari raptores consequentur?

38.5.7 Qui vero apud deum gloriosus est, non tales laudis socios, sed sanctos prophetas, apostolos, et angelicae vitae praeceptores habet.

38.5.8 Quod si coronis hominum cingi, et conspici desideramus, quid id simpliciter sit contemplemur. Nihil profecto in eo dignum inueniemus.

38.5.9 At si multitudinem desideras, angelos quaeras: quorum ope formidolosus daemonibus efficieris: ita homines paruifacies,

38.5.10 et humana omnia tanquam lutum pessundabis. Tunc manifeste cognosces, nihil ita labefactare animam, quam gloriae cupiditatem:

38.5.11 quam qui affectat, nullo pacto in hac vita et doloribus, et cruciatu carere poterit: quemadmodum qui pessundat, etiam plurimos pessundat affectus.

38.5.12 Qui humanam laudem vincit, inuidiam vincit, auariciam vincit, graues omnes affectus vincit.

38.5.13 Et quonam pacto inquis, hanc vincemus? Si aliam spectabimus gloriam, hoc est coelestem, quam haec auferre nobis conatur:

38.5.14 illa in hac vita claros facit, ad futuram perducit, omni nos carnis seruitio liberat. Carni enim quam miserrime seruimus, cum et terrae, et terrenis rebus tanto studio inuigilamus.

38.5.15 Si in forum te conferes, si domum ingredieris, si egredieris, si nauigabis, si villam, si hospitium, si regiam, si senatum, si iudicia petes, omnia secularium curarum plena: venientes, abeuntes, manentes, nauigantes, qui rura, qui ciuitates habitant, omnes his implicitos et attonitos intueberis.

38.5.16 Quaenam igitur nobis salutis spes, quando a deo datam terram habitantes, nihil diuinum sapimus? sed cum iubeamur esse huius mundi hospites, hospites coeli sumus, et mundi ciues? Quid huic stulticiae aequiparandum?

38.5.17 Quotidie de iudicio, de coelorum regno audimus: Noe autem ac Sodomorum aetates imitamur, et volumus experiri.

38.5.18 Atqui propterea illa scripta sunt, vt si quis futuris diffidit, ex praeteritis futurorum accipiat certitudinem.

38.5.19 His igitur cognitis, dilectissimi, paululum saltem hoc graui seruitio leuati, aliquando de anima cogitemus, vt et praesentia, et futura bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria et imperium in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY