PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.2.7 Quia nisi hoc esset, dixisset utique: Ecce dedisti peccatorum uindictam sufficientem, muniaris de reliquo. Nunc autem non ita dixit, sed qualiter: Vide sanus factus es; non ultra pecca.
CLOSE
Griffolini

38.2.7 Quod nisi ita esset, dixisset: Ecce dedisti debitam peccatorum poenam. Iam caueas. Verum inquit: Ecce sanus factus es. Iam noli peccare.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.2.7 quod nisi ita esset, dixisset, Ecce dedisti debitam peccatorum poenam, iam caueas: verum inquit, Ecce sanus factus es, iam noli peccare.
CLOSE
Montfaucon

38.2.7 Nisi enim ita res esset, dixisset, Ecce debitas peccatorum poenas dedisti; cave tibi deinceps. Jam vero non ita dicit, Sed quomodo? Ecce sanus factus es, jam noli peccare.