Homilia XXXVIII (xxxvii)

38.1.1 Postea inuenit eum Iesus in templo, et dixit ei: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid1470/1486/1530: aliquid tibi contingat.

38.1.2 Res profecto grauis peccatum est1470/1486/1530: est peccatum, grauis animi sordes, ut non nunquam ui et exuberantia sua corpora quoque inficiat.

38.1.3 Sed cum grauiter aegrotante anima nullo dolore afficiamur, paruo corporis morbo summa diligentia medicinam perquiramus.

38.1.4 Ideo deus ob animi peccatum corpus flagellat, ut deterioris partis supplicio, melior ad quaerendum remedium conuertatur.

38.1.5 Ita Corinthium fornicatorem Paulus corrigit interitu carnis et sectione corporis animi morbum coercens,

38.1.6 tanquam optimus medicus, qui cum hydropisim uel splenem potionibus et leuioribus medicinis sanare non possit, extrinsecus ferro et igni1470/1486: igne utitur.

38.1.7 Hanc artem Christus in paralytico exercuit. Quod significans dixit: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

38.1.8 Quid hic admonemur? primum, quod ex peccatis morbi generantur, inde quod uerum est apud geennam maximum et perpetuum esse supplicium.

38.1.9 Vbi nunc sunt, qui dicunt: Breui spatio hominem interfeci, breui adulterium commisi, ob admissum breui tempore peccatum perpetuas poenas daturus sum?

38.1.10 Ecce hic non tot annis peccauit, quot poenas dedit, breui peccatum patratur, morbi tormenta diuturna sunt. Non enim tempore peccata, sed peccantium animus iudicatur.

38.1.11 Illud praeterea consyderandum, quod si grauem priorum scelerum poenam dedimus, deinde iisdem1530: hisdem inciderimus, dabimus longe maiorem, et merito sane.

38.1.12 Qui enim supplicio non fit melior, tanquam stupidus quidam1470/1486/1530: quidem et contemptor grauiorem sibi poenam praeparat.

38.1.13 Ipsum nanque peccatum1470: peccantem semel lapsum satis superque cohibere et sapientiorem reddere debebat, ne iterum in idem prolaberetur1470: prolabaretur. Verum cum neque supplicium sontem corrigit, non iniuria flagello utitur uehementiore.

38.1.14 Quod si post datas poenas in eadem iterum crimina prolapsi grauiori poena afficimur, quid iis1530: his sperandum est, qui in ipso supplicio iisdem sceleribus pertinaciter perseuerant?B: perseuerant.

38.1.15 Et qua gratia, inquies, non omnes puniuntur?B: puniuntur: Etenim multos uidemus, et quidem scelestissimos, bona corporis ualitudine, et prospera fortuna lasciuientes. Nolimus propterea eos admirari, sed deplorare potius.

38.1.16 Quod enim in hac uita nihil aduersi patiuntur, maioris in futura supplicii est argumentum. Hoc et Paulus his uerbis significauit: Dum iudicamur, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

38.1.17 Hic enim correctioF: correptio est, illic supplicium. Quid ergo1470/1486/1530: ergo? omnes morbi propter peccata? Non omnes, sed plaerique. Siquidem etF: om. ex desidia,

38.1.18 et nimio cibo, ebrietate, ocio, nonnulli generantur. Vnum autem ubique seruandum1470/1486/1530: conseruandum est, ut aequo animo et cum gratiarum actione omnia perferamus1470/1530: preferamus.

38.1.19 Veniunt et1470/1486/1530: et morbi propter peccata, ut magnos uiros podagra laborantes uidemus. Veniunt et probandae patientiae causa, ut Iob dicitur: Noli putare me aliter te tractasse, quam ut iustus appareas.

38.1.20 Sed quae huic paralytico morbi causa? peccata, Christi testimonio. Nam et illi cuius Matheus meminit: Confide, inquit, fili, remittuntur tibi peccata. Et huic: Ecce sanus factus es, iam noli peccare.

38.1.21 Haud ignarus sum quosdam opinari hunc paralyticum accusasse Christum, et iccirco ab eo admonitum, ne peccaret. Sed quid de illo apud Matheum, qui eadem fere admonitus est, dicemus?B/1470: dicemus. Constat igitur non ea causa, ne peccaret admonitum.

38.1.22 Quod et aliunde cognosci licet, cum inuenit eum Iesus in templo, magnae profecto et reuerentiae et pietatis signum. Non enim in forum, non in porticus concessit, non uoluptati, non ocio indulsit, sed in templo uersatur,

38.1.23 et quamuis omnium in se impetum1486/1530: imperium, et maledicta expectaret, nihilominus a templo auerti non potuit. Itaque cum inuenisset eum Iesus, etiam1470/1486/1530: et postquam Iudaeis locutus est, nihil tale in eo reprehendit.

38.1.24 Dixisset enim: Adhuc cum iisdem uersaris, neque in bonam restitutus ualitudinem factus es melior, sed tantum in posterum1470/1486: imposterum cautiorem reddit.

38.2.1 Quid igitur1470/1486/1530: igitur? cum claudos et caecos curauit, id non admonuit?B/1470/1486: admonuit. Ita mihi persuadeo siue1470/1486/1530: suum hunc morbum propter peccata illos corporis imbecillitate prouenisse,

38.2.2 siue per hos et horum admonitionem etiam1470/1486/1530: et illos corripit. Cum enim hic morbus grauior sit, per eum et minoribus remedium praebet.

38.2.3 Sicut enim cum sanato alii iuberet dare gloriam deo, non illum tantum, sed omnes idem admonuit, ita per hos coeteros hortatur et consulit, ut peccatis abstineant.

38.2.4 Ad haec norat eius animi fortitudinem, et tanquam mandati seruatorem, quid1470/1486/1530: quod facturus sit, admonet, et beneficii memoria, et futurorum malorum metu in sanitate confirmat.

38.2.5 Et intuere Christi humilitatem. Non dixit: Sanum te feci, sed Sanus factus es. Iam noli peccare. Neque: Ne tibi quid deterius faciam, sed: Ne deterius tibi aliquid contingat.

38.2.6 In neutro personam adducit ostenditque gratia et benignitate potius quam meritis in sanitatem restitutum.

38.2.7 Quod nisi ita esset, dixisset: Ecce dedisti debitam peccatorum poenam. Iam caueas. Verum inquit: Ecce sanus factus es. Iam noli peccare.

38.2.8 Haec et nobis frequenter in ore sint uerba, his et alter alterum admoneamus: Ecce sanus factus es. Iam noli peccare.

38.2.9 Quod si in peccatis persistendo nullam poenam dederis, illud apostolicum memineris1470/1486/1530: meminerimus. Quod benignitas dei ad poenitentiam te adducit. Secundum duritiam autem tuam et impoenitens cor tuum thesaurizas tibi iram in die irae.

38.2.10 Neque sanando duntaxat corpus, se1470/1486/1530: om. aliunde etiam magnum prae se tulit Christus diuinitatis argumentum. Illa enim particula: Iam noli peccare, omnia ipsum uidisse indicat, quae ille superiori tempore commiserit1470/1486/1530: commisit. Vnde in posterum1470/1486: imposterum sibi fidem comparauit.

38.2.11 Abiit ille homo, et nuntiauit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum. Intuere hominem in pietate perseuerantem.

38.2.12 Non dixit Iesum praecoepisse, ut crabattum tolleret, et cum illi creditum semper crimen adducerent, hic semper excusationem et medicum profitetur et praedicat, ut populum ad eius cognitionem et familiaritatem alliciat.

38.2.13 Non enim tam stupidus1470/1486: stupendus erat, neque tam inhumanus, ut tanti beneficii oblitus maliuolo id animo loqueretur.

38.2.14 Beneficium nanque et metus facile uel inhumanissimum poterat cohibere. Nam cum manifeste minas accepisset, timuit sane peiora, et maxime cum minantis potestatem esset expertus.

38.2.15 Ad haec, si accusandi gratia id dixisset, non sanitatem, sed mandati transgressionem meminisset.

38.2.16 Sed profecto magno et fideli animo medicum et acceptum beneficium professus est, quemadmodum et caecus cum inquit: Fecit lutum et unxit oculos meos.

38.2.17 Ita et hic Iesus est, qui fecit me sanum. Propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.

38.2.18 Quid Christus? Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Quando pro discipulis respondebat, eorum conserui1470/1486/1530: conseruilis Dauid testimonio nitebatur1470/1486/1530: utebatur: Nunquid legistis, inquit, quid fecerit Dauid, quando esuriuit?

38.2.19 Pro se uero ad patrem confugit, cui se in omnibus similem indicat, et cum priuatim patrem appellat, et cum eadem operari ostendit.

38.2.20 Et quare non meminit, quae apud hierico facta sunt.1470/1486/1530: sunt? Erigere eos a terra uoluit, ne amplius de ipso tanquam homine, sed deo et legislatore sentirent. Quod nisi uerus filius, et eiusdem esset substantiae, excusatio accusatione1486/1530: excusatione maior esset.

38.2.21 Neque enim princeps regium institutum abrogans, et in iudicium uocatus, si a rege idem abrogatum in defensionem suam adduceret, absolueretur, sed maiori crimini esset obnoxius.

38.2.22 Verum cum dignitates ut in hocF: hoc in loco aequales sunt, proculdubio comparatio conuenit. Quibus, inquit, criminibus deum, iisdem1530: hisdem me absoluitis.

38.2.23 Ideo primum patrem appellauit, ut etiam inuitis eadem sibi concedi persuaderet, paternam caritatem reueritis.

38.2.24 Quod si percontareris et quomodo pater operatur, cum septimo die ab omni opere cessauerit?1470/1486/1530: cessauerit: Accipe quomodo praeuidet, continet, temperat omnia, quae fecit.

38.2.25 Cum igitur solem orientem, lunae cursum, stagna, fontes, fluuios, naturae in1470/1486/1530: uim seminibus in nostris et brutorum corporibus progressum, coetera omnia quibus hoc totum constat, uides, intellige perpetuam patris operationem. Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.

38.2.26 Et iterum: Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos minimae fidei?B: fidei: Et de uolatilibus: Pater meus, inquit, caelestis pascit illa.

38.3.1 Vbi igitur uerbo duntaxat, operatur in sabbato, a sacrificiis et iis1530: his quae illi faciebant, crimina obiecta purgat.

38.3.2 Vbi uero operari praecipit, ut exempli1470/1486/1530: ex gratia hoc in loco: Tolle crabattum tuum, ut non graue quiddam esse sabbati praeuaricationem ostendat, altiora loquitur, ut paterna auctoritate illos perterreat, et ad supernam trahat contemplationem.

38.3.3 Qua de causa cum de sabbati transgressione disceptaretur, non ut tantum homo, neque ut tantum deus, sed alterutrum commiscendo obiecta confutat.

38.3.4 Voluit enim ut utrunque crederetur, et incarnationis humilitas, et excellentia diuinitatis.

38.3.5 Nam si semper ut homo locutus esset, omnes in eadem perstitissent humilitate, hac gratia patris meminit, cum et creaturae in sabbato operantis meminisse potuisset.

38.3.6 Nam et sol ab oriente in occidentem fertur, flumina labuntur, fontes scaturiunt, pariunt mulieres.

38.3.7 Sed ut ipsum non creaturam intelligeres, non attulit creaturae operantis exemplum, sed: Pater meus, inquit, modo operatur, et ego operor.

38.3.8 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo.

38.3.9 Neque dixit dicens, sed faciens. Non enim uerbotenus, sed frequentius operibus se deo aequalem ostenderat.1470/1486/1530: ostenderat? Quid tandem? quia in solis uerbis insolentiam accusare potuissent.

38.3.10 Operum autem ueritate et potentia perspecta, nihil1486/1530: uel contradicere cogebantur.1530: cogebantur?

38.3.11 Sunt tamen qui perperam et impie Christum, non se aequalem deo fecisse, sed suspicatos Iudaeos intelligant. Quamobrem superiora transigamus.

38.3.12 Persequebantur ipsum Iudaei an non? Perspicuum est, persequebantur, nunquid hac gratia persequebantur an alia?

38.3.13 In hoc quoque conuenimus. Soluit sabbatum an non? Neque in hoc dissidemus. Patrem suum deum appellauit an non? Neque hoc dubium. Coeterea igitur in hunc modum consequuntur.

38.3.14 Quemadmodum igitur quod patrem suum deum dixerit, quod sabbatum praeuaricatus sit, quod Iudaei ipsum et hac et illa magis ratione persequerentur, non erat opinio sed ueritas,

38.3.15 ita cum se aequalem deo facit. Quod ex superioribus constat manifestius.

38.3.16 Pater meus, inquit, operatur, et ego operor. Haec uerba sunt aequalem se patri facientisB: facientes. Nulla enim in his uerbis differentia est.

38.3.17 Non dixit: Pater operatur, ego subministro, sed idem uerbum: operor.

38.3.18 Quod1486: Quam si aliter sensisset, sed Iudaei sic perperam intellexissent, falsam correxisset opinionem.

38.3.19 Neque id Euangelista silentio praetermisisset. Quemadmodum alio in loco cum uideret particulam illam: Soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, aliter a Christo dictam, hoc est, de carne sua,

38.3.20 aliter a Iudaeis intellectam, de suo uidelicet templo, ideoque dixerint: Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud.1470/1486/1530: illud?

38.3.21 Ille autem, inquit Euangelista, dicebat de templo corporis sui.

38.3.22 Ita si hoc in loco aliter Christus sensisset, quam illi essent suspicati, profecto dixisset, Iudaeos quidem credidisse Christum aequalem se deo facere, ipsum autem non de eiusmodi aequalitate locutum.

38.3.23 Neque hoc in loco, neque hic duntaxat, sed alibi alius Euangelista hunc suspitionis corrigendae morem seruat. Cum enim dixisset discipulis Iesus: Cauete uobis a fermento Pharisaeorum et Saducaeorum, et illi cogitassent inter se dicentes, quia panes non accipimus.

38.3.24 Iesus autem pro fermento doctrinam caperet. Ipse Iesus eos arguendo suam exponit sententiam1470/1486/1530: sententiam exponit. Quid cogitatis inter uos modicae fidei?B/1470/1486: fidei. Non dum intelligitis quia non de pane dixi uobis?

38.3.25 Hic uero nihil colligit1470/1486/1530: corrigit. AtquiF: Contra Arrianos nota in marg. inquies1470/1486/1530: Atqui contra arrianos inquiens corrigit, cum inquit: Non potest filius a se1530: seipso quicquam facere. Omnino contra: Non enim ut tolleret, sed ut magis confirmaret aequalitatem, id dixit. Verum perquam diligenter attendite.

38.3.26 Non enim parua est quaestio, hanc particulam, a se, frequenter in scripturis, et pro Christo et pro spiritu sancto positam inuenimus1486: inueniemus, et uis eius intelligenda est, ne in grauissimum errorem incidamus.

38.3.27 Nam si eam simpliciter, et ut primum se nobis offert quispiam accipiat, quantus error sequeretur, animaduertite. Non dixit alia a se posse facere, alia non posse, sed generaliter: Non potest filius a se quicquam1470/1486/1530: om. facere.

38.4.2 At maximum bonorum fecit, et Paulus clamat: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens.

38.4.3 Et ipse Christus: Potestatem habeo ponenedi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam,1486/1530: om. et nemo tollet eam a me,1486/1530: om. sed ego pono eam a me ipso.

38.4.4 Vides enim eum et mortis et uitae potestatem habere, et tantam rem a se ipso operantem?B: operantem. Et quid de Christo dico?

38.4.5 Nos quibus nihil uilius, nihil1470/1486/1530: uel abiectius, saepe numero a nobis ipsis operamur, malitiam reiecta uirtute deligimus.

38.4.6 Quod si nullam haberemus potestatem, neque peccando geennae supplicio torqueremur, neque regnum caelorum bene operando consequeremur.

38.4.7 Quomodo ergo intelligitur: Non potest filius a se1530: seipso quicquam facere? Quoniam quod nulla in re est patri contrarium, nihil ab eo alienum potest facere. Quod maximam aequalitatem et conuenientiam ostendit.

38.4.8 Et qua nam gratia non dixit: Nihil se contrarium facere?B: facere. ut hinc indiscretionem et ueram aequalitatem demonstret. Neque enim haec particula imbecillitatis eum arguit, sed potestatis immensae.

38.4.9 Nam et alibi de patre inquit Paulus: Vt per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri. Et iterum: Si negauerimus, et ille negabit nos. Si non credidimus, ille fidelis manet, negare se ipsum non potest.

38.4.10 Etenim illud quod impossibile dicit, non imbecillitatis est, sed potestatis, et quidem immensae. Quod ita intelligendum est. Adeo1470/1486: A deo illam substantiam incomprehensibilem esse,

38.4.11 et talem, ut cum deum peccare impossibile dicimus, non imbecillitatem arguimus, sed ineffabilem quandam eius1470/1486/1530: eius quandam potestatem confitemur.

38.4.12 Ita hoc in loco: Non possum a me ipso facere quicquam, hoc est impossibile1470/1486/1530: impossibile est, ut patri contrarium facerem1470/1486/1530: faciam.

38.4.13 Et ut hanc sententiam intelligas ex iis1530: his quae sequuntur, consyderemus, utrumB/F: utram Christus comprobarit.

38.4.14 Tu dicis illam particulam Christi auferre potestatem, et uirium defectum arguere. Ego indiscretam aequalitatemB: qualitatem et sententiae et potestatis significare.

38.4.15 Ipsum percontemur, et utram confirmet sententiam uideamus.

38.4.16 Quid dicit:1530: dicit? Quaecunque ille fecerit, haec et filius similiter facit. Vides quomodo uestram prorsus tollit sententiam, et nostram confirmat?1470/1486: confirmat.

38.4.17 Nam si a se ipso nihil facit, neque pater a se ipso faciet1470/1486/1530: facit quicquam, si quae pater et ipse facit. Quod si a se ipso1470/1486: a se ipso: si omnia faciet pater, et filius facietB: facit, ut stet similitudo. Quod nisi ita esset, aliud sequeretur quodB: sequeretu quam absurdissimum.

38.4.18 Non enim dicit, quae uidit patrem facere, ea facit, sed nisi quod uiderit facientem, temporis continuationem significans, uestra autem sententia semper eadem discetB/1470: distet.

38.4.19 Vides sensus profunditatem, uerbi autem humilitatem,1470/1486/1530: humilitatem? quae tamen etiam1470/1486/1530: et impudentissimos et detrectantes1486: detractantes cogit, ut nihil uile, nihil ab eius1486/1530: abiectius dignitate abhorrens, alienum ue suspicetur?1470/1486/1530: suspicetur.

38.4.20 Quis adeo stultus, adeo infelix est, qui dicat filium singulis diebus discere, quae facere oporteat?B/1470/1486: oporteat. Quomodo illud constaret: Tu autem idem ipse1470/1486: om. es, et anni tui non deficient?

38.4.21 Quomodo omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil?1470/1486: nihil. Siquidem quae pater facit, eadem ipse uidens imitatur.F: imitatur?

38.4.22 Vides quomodo ex1486/1530: om. iis1530: his, quae dicta sunt, et adhuc dicuntur, eius auctoritas demonstratur?1470/1486: demonstratur. Quod si humilius quaedam loquitur, noli admirari.

38.4.23 Nam cum expulissent eum Iudaei, et1470/1486/1530: quod altiora loqueretur, et deo contrarium arbitrarentur, uerbis tantum paulum ad humiliora descendit, rursus tamen exurgit, et rursus deprimitur suam uarians orationem, ut facilius intelligeretur.

38.4.24 Et animaduerte, quaeso, cum dixisset: Pater meus operatur, et ego operor, et se deo aequalem ostendisset, rursus dicit: Non potest filius a se quicquam facere, nisi quod uiderit patrem facientem.

38.4.25 Inde1530: Et inde rursus altius erigitur: Quaecunque fecerit ille, haec et filius similiter1470/1486/1530: similiter filius facit. Et rursus in humilitatem declinat: Pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei, quae1486/1530: quae et ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera.

38.4.26 Ecce et aliam incredibilem humilitatem, et merito sane. Quod enim et dixi, et dicere nunquam cesso, id repetam.

38.4.27 Cum aliquid de se humile, et abiectum Christus loquitur, per exuperantiam loquitur, ut etB: etiam stultis et temerariis persuadeat, non uerba sed pie sensum intelligendum.

38.4.28 Aliter, consydera, quaeso, ex ipsis uerbis quam id absurdum sit et ridiculum. Nam cum diceret, et maiora his demonstrabit ei opera, inuenietur non dum multa didicisse. Quod ne de apostolis quidem dicendum est,

38.4.29 qui accepta semel spiritus gratia, repente omnia et nouerunt et potuerunt, quae et scire et posse eos oportebat.

38.4.30 Hic autem multa scitu necessaria non dum didicisse deprehendetur, quo nihil absurdius. Quid illud igitur maiora his demonstrabit?B/1470/1486: demonstrabit.

38.4.31 Cum sanasset paralyticum, et mortuum esset suscitaturus, inquit: Miramini me paralyticum liberasse?1470/1486/1530: liberasse. Maiora his uidebitis.

38.4.32 Sed humilius quodam modo locutus est, ut eorum placaret temeritatem, et ut intelligas illud uerbum demonstrabit, non proprie dictum, audi quae sequuntur:

38.4.33 Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius, quos uult, uiuificat. Atqui nihil potest a se facere. Si facit, quod uult, contradicit. Nam si quos uult uiuificat, potest a se facere.

38.4.34 Velle enim potestatis est. Quod si non potest a se ipso, iam quos uult, non uiuificat. Illa enim particula: Sicut pater suscitat mortuos, indiscretam potestatem. Illa autem, quos uult, aequalem demonstrat.

38.4.35 Intelligis quomodo non potest a se facere,1530: facere? non tollit, sed potentiam et uoluntatem aequiparat?B/1530: aequiparat. Ita et illud uerbum demonstrabit, est intelligendum.

38.4.36 Etenim alio in loco ait: Et ego resuscitabo eum in nouissimo die. Et iterum, ut non aliunde uim operandi se accipere ostendat: Ego, inquit, sum resurrectio et uita.

38.4.37 Et nequis diceret mortuos tantum, quos uult suscitare et uiuificare, alia autem in sua non esse potestate, hanc praeripit suspitionem inquiens:

38.4.38 Quaecunque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit, ut et omnia, quae ille, et ut ille facere intelligatur,

38.4.39 siue mortuorum resurrectionem, siue corporum opificium, siue peccatorum remissionem, siue quiduis aliud similiter patri operatur.

38.5.1 Sed omnia haec negligunt, qui suam negligunt salutem, tantum officit potioris loci cupiditas et praelatio, hoc1470/1486/1530: hec haereses peperit, hoc1470/1486/1530: hec gentilium confirmauit impietatem.

38.5.2 Deus enim inuisibilia sua per huius mundi creaturam intelligi uoluit. Illi hanc doctrinam sectari dedignati, aliam excogitarunt, ueram neglexerunt.

38.5.3 Iudaei autem1486: aut gloriae humanae studio diuina contemnentes credere nolueruntB: uoluerunt. At nos, dilectissimi, hunc1530: om. quanta possumus diligentia morbum effugiamus1530: hunc fugiamus.

38.5.4 Nam licet innumera bona opera aegerimus, sufficiens est inanis gloriae lues, quae1470/1486/1530: quo omnia deleat. Si laudum desyderio tenemur, a deo1470/1486: adeo eas perquiramus.

38.5.5 Humane laudes qualescunque sint, simul et apparent et euanescunt, nihil afferunt utilitatis, et praeter ueritatem saepe numero iudicantur.

38.5.6 Quid enim in hac nostra gloria admirabile est?1470/1486/1530: est. quam saltantes iuuenes, impudicae mulieres, auari, raptores consequuntur.1470/1486/1530: consequentur?

38.5.7 Qui uero apud deum gloriosus est, non tales laudis socios, sed sanctos prophetas, apostolos, et angelicae uitae praecoeptores habet.

38.5.8 Quod si coronis hominum cingi, et conspici desyderamus, quid id simpliciter sit, contemplemur. Nihil profecto in eo dignum inueniemus.

38.5.9 At si multitudinem desyderas, angelos quaeras, quorum ope formidolosus daemonibus efficieris, ita homines paruifacies,

38.5.10 et humana omnia tanquam lutum pessundabis. Tunc manifeste cognosces nihil ita labefactare animam, quam gloriae cupiditatem,

38.5.11 quam qui affectat, nullo pacto in hac uita etF: om. doloribus etB: om. cruciatu carere poterit, quemadmodum qui pessundat, etiam plurimos pessundat affectus.

38.5.12 Qui humanam laudem uincit, inuidiam uincit, auaritiam uincit, graues omnes affectus uincit.

38.5.13 Et quo nam pacto? si aliam spectabimus gloriam, hoc est caelestem, quam haec auferre nobis conatur.

38.5.14 Illa in hac uita claros facit, ad futuram perducit, omni nos carnis seruitio liberat. Carni enim quam miserrime seruimus, cum et terrae et terrenis rebus tanto studio inuigilamus.

38.5.15 Si in forum te conferes, si domum ingredieris, si egredieris, si nauigabis, si uillam, si hospitium, si regiam, si senatum, si iudicia petes, omnia saecularium curarum plena, uenientes, abeuntes, manentes, nauigantes, qui rura, qui ciuitates habitant, omnes iis1530: his implicitos et attonitos intueberis.

38.5.16 Quae nam igitur nobis salutis spes, quando a deo datam terram habitantes nihil diuinum sapimus?1530: sapimus: Sed cum iubeamur esse huius mundi hospites, hospites caeli sumus et mundi ciues. Quid1470/1486: Quod huic stultitiae aequiparandum?B: equiperandum.

38.5.17 Quotidie de iudicio, de caelorum regno audimus, Noe autem et1486: ad Sodomorum aetates imitamur1470/1486/1530: imitamur et. Volumus experiri.

38.5.18 Atqui propterea illa scripta sunt, ut si quis futuris diffidit, ex preteritis futurorum accipiat certitudinem.

38.5.19 His igitur cognitis, dilectissimi, paululum saltem hoc graui seruitio leuati, aliquando de anima cogitemus, ut et praesentia et futura bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria et imperium in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen..


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY