PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.3.24 Et aliud quidem ipse dixit fermentum doctrinam uocans. Aliud uero suspicati sunt discipuli de panibus dictum esse extimantes, corrigit id rursus non adhuc euangelista sed ipse Christus, ita dicens: Qualiter non intelligitis neque attenditis quoniam non de panibus dixi uobis?
CLOSE
Griffolini

38.3.24 Iesus autem pro fermento doctrinam caperet. Ipse Iesus eos arguendo suam exponit sententiam1470/1486/1530: sententiam exponit. Quid cogitatis inter uos modicae fidei?B/1470/1486: fidei. Non dum intelligitis quia non de pane dixi uobis?
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.3.24 Iesus autem pro fermento doctrinam caperet, ipse Iesus eos arguendo suam sententiam exponit: Quid cogitatis inter vos modicae fidei? Nondum intelligitis, quia non de pane dixi vobis?
CLOSE
Montfaucon

38.3.24 cum aliud ille diceret, fermentum doctrinam appellans, aliud illi intelligerent, de panibus dictum putantes; illud corrigit, non jam Evangelista, sed ipse Christus sic loquens: Quomodo non intelligitis me non dixisse vobis a panibus cavere?