PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.4.2 Et si dixerit quoniam nichil, dicemus quoniam et nimirum maximum bonorum a seipso fecit. Et clamat hoc Paulus, dicens: Qui in forma dei existens non rapinam extimauit hoc id est esse pariter deo, sed seipsum exinaniuit formam serui accipiens.
CLOSE
Griffolini

38.4.2 At maximum bonorum fecit, et Paulus clamat: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.4.2 At maximum bonorum fecit. et Paulus clamat: Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens.
CLOSE
Montfaucon

38.4.2 Si responderit, Nihil; reponemus: atqui maximum bonorum per semetipsum fecit, id quod Paulus clamat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens.