38.2.25 Videns igitur solem orientem et lunam currentem et
stagna et fontes et flumina et pluuias et nature cursum, qui in seminibus, qui in corporibus irrationabilium et alia omnia per que hoc esse constitit, disce perpetuam patris operationem: Oriri enim facit solem suum super
bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.