PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.3.23 Neque hic Iohannes solus corrigit. Sed et alibi rursus hoc idem uidetur faciens, et aliud euangelista. Quoniam enim annunciauit discipulis, dicens: Attendite a fermento Phariseorum et Saduceorum. Illi uero cogitabant, dicentes: Quoniam panes non suscepimus.
CLOSE
Griffolini

38.3.23 Neque hoc in loco, neque hic duntaxat, sed alibi alius Euangelista hunc suspitionis corrigendae morem seruat. Cum enim dixisset discipulis Iesus: Cauete uobis a fermento Pharisaeorum et Saducaeorum, et illi cogitassent inter se dicentes, quia panes non accipimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.3.23 Neque hoc in loco, neque hic duntaxat, sed alibi alius1603: aliis euangelista hunc suspicionis corrigendae morem seruat. Cum enim dixisset discipulis Iesus, Cauete vobis a fermento pharisaeorum, et Sadducaeorum: et illi cogitassent inter se dicentes, quia panes non accepimus:
CLOSE
Montfaucon

38.3.23 Neque enim hic solum Evangelista id hoc loco facit; sed etiam alius Evangelista alibi. Cum enim praecepisset discipulis Jesus: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum: illi vero cogitarent, dicerentque, Panes non accepimus;