38.1.21 Et noui quidem quoniam quidam paralitico huic detrahentes aiunt eum Christi factum fuisse accusatorem, et propter hoc hec audisse. Quid igitur de illo qui apud Matheum eadem fere audiente dicemus? Etenim et illi ait: Dimittuntur peccata tua.
38.1.21 Haud ignarus sum quosdam opinari hunc paralyticum accusasse Christum, et iccirco ab eo admonitum, ne peccaret. Sed quid de illo apud Matheum, qui eadem fere admonitus est, dicemus?B/1470: dicemus. Constat igitur non ea causa, ne peccaret admonitum.
38.1.21 Haud ignarus sum quosdam opinari hunc paralyticum accusasse Christum, et idcirco ab eo admonitum, ne peccaret. sed quid de illo apud Matthaeum, qui eadem fere admonitus est dicemus? Constat igitur non ea causa, ne peccaret admonitum:
38.1.21 Scio quosdam hunc paralyticum criminari, quod Christum accusaverit, et ideo illa audisse dicunt. Quid ergo de paralytico illo dicemus, de quo Matthaeus, qui eadem pene audivit? Nam illi quoque dixit, Remittuntur tibi peccata.