PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.4.17 Si enim a seipso nichil facit, erit neque pater a seipso quid faciens si demum similiter ei omnia facit. Si uero a seipso omnia facit pater, erit et filius ita faciens ut hoc id est similiter maneat. Quia si non hoc est, aliud inconueniens sequitur.
CLOSE
Griffolini

38.4.17 Nam si a se ipso nihil facit, neque pater a se ipso faciet1470/1486/1530: facit quicquam, si quae pater et ipse facit. Quod si a se ipso1470/1486: a se ipso: si omnia faciet pater, et filius facietB: facit, ut stet similitudo. Quod nisi ita esset, aliud sequeretur quodB: sequeretu quam absurdissimum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.4.17 Nam si a seipso nihil facit, neque pater a seipso facit quicquam, si quae pater et ipse similiter facit. Quod si a seipso omnia faciet pater, et filius faciet, vt stet similitudo: quod nisi ita esset, aliud sequeretur, quod esset absurdissimum.
CLOSE
Montfaucon

38.4.17 Nam si a seipso nihil facit, neque Pater a seipso aliquid faciet, si quaecumque facit Pater et ipse faciat. Nam si res non ita esset, aliud absurdum sequeretur.