38.4.8 Et cuius gratia non dicit quoniam nichil contrarium facit, sed quoniam non potest? Hinc ostendens rursus indissimilitudinem et certitudinem parilitatis. Non enim imbecillitatem eius accusat hoc uerbum, sed et multam eius uirtutem ostendit.
38.4.8 Et qua nam gratia non dixit: Nihil se contrarium facere?B: facere. ut hinc indiscretionem et ueram aequalitatem demonstret. Neque enim haec particula imbecillitatis eum arguit, sed potestatis immensae.
38.4.8 Et quanam gratia non dixit, nihil contrarium facit, sed non potest facere? Vt hinc indiscretionem, et veram aequalitatem demonstret. Neque enim haec particula imbecillitatis eum arguit, sed potestatis immensae.
38.4.8 Et cur non dixit, Nihil contrarium facit, sed, Non potest? Ut hinc rursum ostendat omnimodam aequalitatem. Non enim imbecillitatem, sed magnam ejus potentiam indicat.