PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.5.14 Illa enim et hic facit claros, et nobiscum ad futuram secedit uitam, et ab omni nos liberat seruitute carnali, cui cum multa miseria seruimus. Nunc totos nosipsos terre et hiis que sunt ab hac tradentes rebus.
CLOSE
Griffolini

38.5.14 Illa in hac uita claros facit, ad futuram perducit, omni nos carnis seruitio liberat. Carni enim quam miserrime seruimus, cum et terrae et terrenis rebus tanto studio inuigilamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.5.14 illa in hac vita claros facit, ad futuram perducit, omni nos carnis seruitio liberat. Carni enim quam miserrime seruimus, cum et terrae, et terrenis rebus tanto studio inuigilamus.
CLOSE
Montfaucon

38.5.14 Illa enim nos et in hac vita conspicuos efficit, et ad futuram vitam nobiscum pergit, atque ab omni servitute carnali nos liberat. Carni miscere nunc servimus, terrae terrenisque rebus addicti.