PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.2.10 Non instringendo nostrum corpus solum, sed et aliunde manum ei tribuit proprie deitatis signum. In dicendo enim non ultra pecca, ostendit scientem omnia que ab eo facta sunt delicta. Vnde et ad futura debebat dignus fide esse.
CLOSE
Griffolini

38.2.10 Neque sanando duntaxat corpus, se1470/1486/1530: om. aliunde etiam magnum prae se tulit Christus diuinitatis argumentum. Illa enim particula: Iam noli peccare, omnia ipsum uidisse indicat, quae ille superiori tempore commiserit1470/1486/1530: commisit. Vnde in posterum1470/1486: imposterum sibi fidem comparauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.2.10 Neque sanando duntaxat corpus, aliunde etiam magnum prae se tulit Christus diuinitatis argumentum. Illa enim particula, Iam noli peccare: omnia ipsum vidisse indicat, quae ille superiori tempore commisit, vnde in posterum sibi fidem comparauit.
CLOSE
Montfaucon

38.2.10 Neque firmando corpus dumtaxat; sed aliunde etiam magnum divinitatis suae signum ipsi praebuit. Cum enim dixit: Jam noli peccare, significat se peccata illa omnia nosse, quae ille ante fecerat; unde in posterum fide dignus haberi debebat.