PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.2.20 Et propter quid non dixit ea que circa Iherico facta sunt? Reducere eos a terra uoluit, ut non ultra ut homini attendant, sed ut deo promulgare debenti. Si uero non naturalis erat filius et non eiusdem subere. Hec excusatio accusatione maior est.
CLOSE
Griffolini

38.2.20 Et quare non meminit, quae apud hierico facta sunt.1470/1486/1530: sunt? Erigere eos a terra uoluit, ne amplius de ipso tanquam homine, sed deo et legislatore sentirent. Quod nisi uerus filius, et eiusdem esset substantiae, excusatio accusatione1486/1530: excusatione maior esset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.2.20 Et quare non meminit, quae apud Hiericho facta sunt? Erigere eos a terra voluit, ne amplius de ipso tanquam homine, sed deo et legislatore sentirent. Quod nisi verus filius, et eiusdem esset substantiae, excusatio excusatione maior esset.
CLOSE
Montfaucon

38.2.20 Et cur non memorat ea quae in Jericho facta sunt? Volebat illos a terra abducere, ut non amplius ad illum tamquam hominem respicerent; sed tamquam ad Deum et legislatorem. Nisi autem Dei Filius et ex eadem substantia esset, defensio foret accusatione deterior.