PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.3.13 Et hoc in confessionem deductum est quoniam propter hoc: Soluebat sabbatum uel non soluebat? Neque habet utique quis contradicere. Patrem proprium dicebat deum aut non dicebat? Et hoc uerum est. Quare et ea que sunt deinceps, eidem consequentie adherent?
CLOSE
Griffolini

38.3.13 In hoc quoque conuenimus. Soluit sabbatum an non? Neque in hoc dissidemus. Patrem suum deum appellauit an non? Neque hoc dubium. Coeterea igitur in hunc modum consequuntur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.3.13 In hoc quoque conuenimus. Soluit sabbatum, an non? neque in hoc dissidemus. Patrem suum deum appellauit, an non? neque hoc dubium. Caetera igitur in hunc modum consequuntur.
CLOSE
Montfaucon

38.3.13 Illa certe de causa, ut fatentur omnes. Sabbatum solvebat, necne? Solvebat, id nemo negaverit. Deum Patrem suum dicebat, necne? Dicebat utique. Ergo eadem serie caetera subsequuntur.